Ausonius epigrammata 12 = epigr. 11 Schenkl = epigr. 33 Peiper = epigr. 33 Prete = epigr. 13 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


In simulacrum occasionis et paenitentiae

"Cuius opus?" "Phidiae, qui signum Pallados, eius,

      Quique Iouem fecit, tertia palma ego sum.

Sum dea quae rara et paucis Occasio nota."

      "Quid rotulae insistis?" "stare loco nequeo."

5

"Quid talaria habes?" "uolucris sum; Mercurius quae

     Fortunare solet, trado ego, cum uolui.

"Crine tegis faciem." "cognosci nolo." "sed heus tu

      Occipiti caluo es." "ne tenear fugiens."

"Quae tibi iuncta comes?" "dicat tibi." "dic, rogo, quae sis."

10

      "Sum dea cui nomen nec Cicero ipse dedit;

Sum dea quae facti non factique exigo poenas,

      Nempe ut paeniteat: sic Metanoea uocor."

"Tu modo dic, quid agat tecum." "quandoque uolaui

      Haec manet; hanc retinent quos ego praeterii.

15

Tu quoque dum rogitas, dum percontando moraris,

      Elapsam disces me tibi de manibus."

In simulacrum occasionis et paenitentiae C K M L nullum lemma T

codices
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
M = Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, Magl. VI.29 (saec. XIV)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
Z = consensus C K M (L) T