Ausonius epigrammata 10 = epigr. 9 Schenkl = epigr. 3 Peiper = epigr. 3 Prete = epigr. 11 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


<In Eunapiam adulteram>

Toxica zelotypo dedit uxor moecha marito,

      Nec satis ad mortem credidit esse datum;

Miscuit argenti letalia pondera uiui,

      Cogeret ut celerem uis geminata necem.

5

Diuidat haec si quis, faciunt discreta uenenum;

      Antidotum sumet qui sociata bibet.

Ergo inter sese dum noxia pocula certant,

     Cessit letalis noxa salutiferae,

Protinus et uacuos alui petiere recessus,

10

      Lubrica deiectis qua uia nota cibis.

Quam pia cura deum! prodest crudelior uxor,

      Et cum fata uolunt bina uenena iuuant.

<In Eunapiam adulteram> tit. add. Scaliger

in Eumpinam adulteram V

De uxore quae virum voluit veneno necare C nullum lemma K M L T

<in Euripiam adulteram> tit. add. Schenkl

<in Eurypylam adulteram> tit. add. Peiper dub. in app.

<in Eunipiam adulteram> tit. add. Prete

<in impiam adulteram> tit. coni. Green 1991 in comm., tit. add. Dräger 2012

<in Eunipinam adulteram> tit. coni. Ellis

codices
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)
E = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 18275 (1140-1160)
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
M = Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, Magl. VI.29 (saec. XIV)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
Z = consensus C K M (L) T