Crispus et Vrbicus grammatici Latini et Graeci
Tu quoque in aeuum, Crispe, futurum
Maesti uenies commemoratus
Munere threni.
Qui primaeuos fandique rudes
5
Elementorum prima docebas
Signa nouorum;
Creditus olim feruere mero,
Vt Vergilii Flaccique locis
Aemula ferres.
10
Et tibi, Latiis posthabite orsis
Vrbice, Grais celebris, carmen
Nam tu Crispo coniuncte tuo
Prosa solebas et uersa loqui
15
Impete eodem,
Priscos ut <simul> heroas olim
Carmine Homeri commemoratos
Fando referres:
Dulcem in paucis et Plistheniden,
20
Et torrentis ceu Dulichii
Ninguida dicta,
Et mellitae nectare uocis
Dulcia fatu uerba canentem
Nestora regem.
25
Ambo loqui faciles, ambo omnia carmina docti,
Callentes μύθους, πλάσματα et historiam,
Liberti ambo genus, sed quos meruisse deceret
<Sic> nasci ut cluerent patribus ingenuis.
Crispus et Vrbicus grammatici Latini et Graeci Charpin, Scaliger
codex unicus
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)
carmina 16-22 in V, folio 12 abrepto, desunt; editiones antiquiores (Charpin, Vinet, Scaliger) codicum instar habendae sunt. Tantum carmina 20,7-14 et 25,7-10 extant in v = Wien, Österreichische Nationalbibliothek, lat. 3261 (saec. XVI) et s = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, Opera 754 F 9