Thalasso grammatico Latino Burdigalensi
Officium nomenque tuum, primaeue Thalasse,
Paruulus audiui. uix etiam memini
Qua fama aut merito fueris, qua stirpe parentum;
Aetas nil de te posterior celebrat.
5
Grammaticum iuuenem tantum te fama ferebat,
Tum quoque tam tenuis, quam modo nulla manet.
Sed quicumque tamen, nostro quia doctor in aeuo
Vixisti, hoc nostrum munus habeto: uale.
1
Thalasse Charpin
thalassae V
Thalassi Tollius
codex unicus
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)
carmina 16-22 in V, folio 12 abrepto, desunt; editiones antiquiores (Charpin, Vinet, Scaliger) codicum instar habendae sunt. Tantum carmen 20,7-14 et 25,7-10 extant in v = Wien, Österreichische Nationalbibliothek, lat. 3261 (saec. XVI) et s = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, Opera 754 F 9