Ausonius commemoratio professorum Burdigalensium 9 = XVI.10 Schenkl = V.9 Peiper = IV.9 Prete = VI.2.9 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Iucundo grammatico Burdigalensi

 

Et te, quem cathedram temere usurpasse loquuntur

      Nomen grammatici nec meruisse putant,

Voce ciebo tamen, simplex bone amice sodalis

      Iucunde, hoc ipso care magis studio,

5

Quod, quamuis impar, nomen tam nobile amasti,

     Et meritos inter commemorande uiros.

6

Et meritos Charpin, Schenkl, Green, Combeaud, Dräger 2012

emeritos V Prete

es meritos Scaliger, Tollius, Bipontina, Canal

codex unicus
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)

carmina 16-22 in V, folio 12 abrepto, desunt; editiones antiquiores (Charpin, Vinet, Scaliger) codicum instar habendae sunt. Tantum carmina 20,7-14 et 25,7-10 extant in v = Wien, Österreichische Nationalbibliothek, lat. 3261 (saec. XVI) et s = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, Opera 754 F 9