Ausonius commemoratio professorum Burdigalensium 1 = XVI.2 Schenkl = V.1 Peiper = IV.1 Prete = VI.2.1 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Tiberius Victor Mineruius orator

 

Primus, Burdigalae columen, dicere, Minerui,

      Alter rhetoricae Quintiliane togae,

Illustres quondam quo praeceptore fuerunt

      Constantinopolis, Roma, dehinc patria,

5

Non equidem certans cum maiestate duarum,

      Solo sed potior nomine, quod patria.

Asserat usque licet Fabium Calagurris alumnum,

      Non sit Burdigalae dum cathedra inferior.

Mille foro dedit hic iuuenes, bis mille senatus

10

      Adiecit numero purpureisque togis,

Me quoque: sed quoniam multa est praetexta, silebo

      Teque canam de te, non ab honore meo.

Siue panegyricos placeat contendere libros,

      In Panathenaicis tu numerandus eris:

15

Seu libeat fictas ludorum euoluere lites,

      Ancipitem palmam Quintilianus habet.

Dicendi torrens tibi copia, quae tamen aurum,

      Non etiam luteam uolueret illuuiem;

Et Demosthenicum, quod ter primum ille uocauit,

20

      In te sic uiguit, cedat ut ipse tibi.

Anne et diuini bona naturalia doni

      Adiciam, memori quam fueris animo,

Audita ut uel lecta semel ceu fixa teneres,

      Auribus et libris esset ut una fides?

25

Vidimus et quondam tabulae certamine longo

     Omnes qui fuerant te enumerasse bolos,

Alternis uicibus quos praecipitante rotatu

      Fundunt excisi per caua buxa gradus,

Narrantem fido per singula puncta recursu

30

      Quae data, per longas quae reuocata moras.

Nullo felle tibi mens liuida, tum sale multo

      Lingua dicax blandis et sine lite iocis.

Mensa nitens, quam non censoria regula culpet

      Nec nolit Frugi Piso uocare suam;

35

Nonnumquam pollens natalibus et dape festa,

      Non tamen angustas ut tenuaret opes.

Quamquam heredis egens, bis sex quinquennia functus,

      Fletus es a nobis ut pater et iuuenis.

Et nunc, siue aliquid post fata extrema superfit,

40

      Viuis adhuc aeui, quod periit, meminens;

Siue nihil superest nec habent longa otia sensus,

      Tu tibi uixisti; nos tua fama iuuat.

13

panegyricos ... libros V

panegyricis ... libris Tollius, Bipontina, Canal, Schenkl, Peiper, Prete

codex unicus
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)

carmina 16-22 in V, folio 12 abrepto, desunt; editiones antiquiores (Charpin, Vinet, Scaliger) codicum instar habendae sunt. Tantum carmina 20,7-14 et 25,7-10 extant in v = Wien, Österreichische Nationalbibliothek, lat. 3261 (saec. XVI) et s = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, Opera 754 F 9