Attusia Lucana Sabina uxor
Hactenus ut caros, ita iusto funere fletos,
Functa piis cecinit nenia nostra modis.
Nunc dolor atque cruces nec contrectabile fulmen,
Coniugis ereptae mors memoranda mihi.
5
Nobilis a proauis et origine clara senatus,
Moribus usque bonis clara Sabina magis,
Te iuuenis primis luxi deceptus in annis
Perque nouem caelebs te fleo Olympiadas.
Nec licet obductum senio sopire dolorem;
10
Semper crudescit nam mihi poena recens.
Admittunt alii solacia temporis aegri;
Haec grauiora facit uulnera longa dies.
Torqueo deceptos ego uita caelibe canos,
Quoque magis solus, hoc mage maestus ago.
15
Vulnus alit, quod muta domus silet et torus alget,
Quod mala non cuiquam, non bona participo.
Maereo, si coniunx alii bona, maereo contra,
Si mala: ad exemplum tu mihi semper ades.
Tu mihi crux ab utraque uenis, siue est mala, quod tu
20
Dissimilis fueris, seu bona, quod similis.
Non ego opes cassas et inania gaudia plango,
Sed iuuenis iuueni quod mihi rapta uiro:
Laeta, pudica, grauis, genus inclita et inclita forma,
Et dolor atque decus coniugis Ausonii.
25
Quae modo septenos quater impletura Decembres,
Liquisti natos, pignora nostra, duos.
Illa fauore dei, sicut tua uota fuerunt,
Florent, optatis accumulata bonis,
Et precor ut uigeant tandemque superstite utroque
30
Nuntiet hoc cineri nostra fauilla tuo.
6
Moribus usque Charpin
moribusque V
moribus atque Peiper
codex unicus
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)