Aemilia Corinthia Maura auia
Aemiliam nunc fare auiam, pia cura nepotis,
Coniunx praedicto quae fuit Arborio.
Nomen huic ioculare datum, cute fusca quod olim
Aequales inter Maura uocata fuit.
5
Sed non atra animo, qui clarior esset olore
Et non calcata qui niue candidior.
Haec non deliciis ignoscere prompta pudendis
Ad perpendiculum seque suosque habuit;
Haec me praereptum cunis et ab ubere matris
10
Blanda sub austeris imbuit imperiis.
Tranquillos auiae cineres praestate, quieti
Aeternum manes, si pia uerba loquor.
7
deliciis V
delictis Green
codex unicus
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)