Nomen ego Ausonius; non ultimus arte medendi,
Et, mea si nosses tempora, primus eram.
Vicinas urbes colui patriaque domoque:
Vasates patria, sed lare Burdigalam.
5
Curia me duplex et uterque senatus habebat
Muneris exsortem, nomine participem.
Non opulens nec egens, parcus sine sordibus egi:
Victum habitum mores semper eadem habui.
Sermone impromptus Latio, uerum Attica lingua
10
Suffecit culti uocibus eloquii.
Obtuli opem cunctis poscentibus artis inemptae
Officiumque meum cum pietate fuit.
Litibus abstinui; non auxi, non minui rem;
Indice me nullus, sed neque teste, perit.
15
Famam, quae posset uitam lacerare bonorum,
Non finxi et, uera si qua fuit, tacui.
Ira procul, spes uana procul, procul anxia cura,
Irasci promptus properaui condere motum
Atque mihi poenas pro leuitate dedi.
20
Coniugium per lustra nouem sine crimine consors
Vnum habui; natos tris numero genui.
Maximus ad summum columen peruenit honorum,
Praefectus Gallis et Libyae et Latio,
In genitore suo mente animoque pater.
25
Huius ego et natum et generum pro consule uidi;
Consul ut ipse foret, spes mihi certa fuit.
Matronale decus possedit filia, cuius
Egregia et nuptae laus erat et uiduae;
Quae nati generique et progeneri simul omnium
30
Multiplici illustres uidit honore domos.
Ipse nec affectans nec detrectator honorum
Praefectus magni nuncupor Illyrici.
Haec me fortunae larga indulgentia suasit
Numine adorato uitae habitum petere,
35
Ne fortunatae spatium inuiolabile uitae
Fatali admorsu stringeret ulla dies.
Obtinui auditaeque preces: spem uota timorem
Sopitus placido fine relinquo aliis.
Inter maerentes, sed non ego maestus, amicos
40
Dispositis iacui funeris arbitriis.
Nonaginta annos baculo sine, corpore toto
Exegi, cunctis integer officiis.
Haec quicumque leges, non aspernabere fari:
"Talis uita tibi, qualia uota mihi."