Ausonius epigrammata 87

Other sections


Eunus Syriscus, inguinum ligurritor,

Opicus magister (sic eum docet Phyllis),

Muliebre membrum qua triangulum cernit

Triquetro coactu Δ litteram ducit.

5

De ualle femorum altrinsecus pares rugas

Mediumque, fissi rima qua patet, callem

 Ψ dicit esse: nam trifissilis forma est.

Cui ipse linguam cum dedit suam, Λ est.

Veramque in illis esse Φ notam sentit.

10

Quid, imperite, Ρ putas ibi scriptum,

Vbi locari Ι conuenit longum?

Miselle doctor, ΟΥ tibi sit obsceno

Tuumque nomen Θ sectilis signet.