Ausonius epigrammata 71

Other sections


Vnam iuuencam pastor forte amiserat

Numerumque iussus reddere

Me defuisse conquerebatur, sequi

Quae noluissem ceteras.