Ausonius epigrammata 51

Other sections


"Ore pulchro et ore muto scire uis quae sim?" "uolo."

"Imago Rufi rhetoris Pictauici."

"Diceret sed ipse uellem rhetor hoc mi." "non potest."

"Cur?" "ipse rhetor est imago imaginis."