Ausonius epigrammata 50

Other sections


Rufus uocatus rhetor olim ad nuptias,

Celebri ut fit in conuiuio,

Grammaticae ut artis se peritum ostenderet,

Haec uota dixit nuptiis:

5

"Et masculini et feminini gignite

Generisque neutri filios."