Ausonius genitor nobis, ego nomine eodem;
Qui sim, qua secta stirpe lare et patria,
Ascripsi ut nosses, bone uir, quicumque fuisses,
Et notum memori me coleres animo.
5
Vasates patria est patri, gens Aedua matri
De patre, Tarbellis sed genetrix ab Aquis,
Ipse ego Burdigalae genitus: diuisa per urbes
Quattuor antiquas stirpis origo meae.
Hinc late fusa est cognatio. nomina multis
10
Ex nostra, ut placitum, ducta domo ueniant:
Deriuata aliis, nobis ab stemmate primo
Et non cognati, sed genetiua placent.
Sed redeo ad seriem. genitor studuit medicinae,
Disciplinarum quae dedit una deum;
15
Nos ad grammaticen studium conuertimus et mox
Rhetorices etiam quod satis attigimus.
Nec fora non celebrata mihi, sed cura docendi
Cultior, et nomen grammatici merui,
Non tam grande quidem, quo gloria nostra subiret
20
Aemilium aut Scaurum Berytiumue Probum,
Sed quo nostrates, Aquitanica nomina, multos
Collatus, sed non subditus, aspicerem.
Exactisque dehinc per trina decennia fastis
Deserui doctor municipalem operam,
25
Aurea et Augusti palatia iussus adire
Augustam subolem grammaticus docui,
Mox etiam rhetor; nec enim fiducia nobis
Vana aut non solidi gloria iudicii.
Cedo tamen fuerint fama potiore magistri,
30
Dum nulli fuerit discipulus melior.
Alcides Atlantis et Aeacides Chironis,
Paene Ioue iste satus, filius ille Iouis,
Thessaliam Thebasque suos habuere penates:
At meus hic toto regnat in orbe suo.
35
Cuius ego comes et quaestor et, culmen honorum,
Praefectus Gallis et Libyae et Latio,
Et, prior indeptus fasces Latiamque curulem,
Consul, collega posteriore, fui.
Hic ego Ausonius: sed tu ne temne, quod ultro
40
Patronum nostris te paro carminibus.
Ausonius lectori salutem V
codex unicus
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)