Ausonius epigrammata 26

Other sections


Quidam superbus opibus et fastu tumens

Tantumque uerbis nobilis,

Spernit uigentis clara saecli nomina,

Antiqua captans stemmata,

5

Martem Remumque et conditorem Romulum

Priuos parentes nuncupans.

Hos ille Serum ueste contexi iubet,

Hos caelat argento graui,

Ceris inurens ianuarum limina

10

Et atriorum pegmata:

Credo, quod illi nec pater certus fuit

Et mater est uere lupa.