Ausonius epigrammata 18

Other sections


Canus rogabat Laidis noctem Myron;

Tulit repulsam protinus.

Causamque sensit et caput fuligine

Fucauit atra candidum,

5

Idemque uultu, crine non idem Myron

Orabat oratum prius.

Sed illa formam cum capillo comparans

Similemque, non ipsum, rata,

Fortasse et ipsum, sed uolens ludo frui,

10

Sic est adorta callidum:

"Inepte, quid me quod recusaui rogas?

Patri negaui iam tuo."