Ausonius commemoratio professorum 26

Other sections


†Poeta†

 

Valete, manes inclitorum rhetorum;

Valete, doctores probi,

Historia si quos uel poeticus stilus

Forumue fecit nobiles,

5

Medicae uel artes, dogma uel Platonicum

Dedit perenni gloriae;

Et si qua functis cura uiuentum placet

Iuuatque honor superstitum,

Accipite maestum carminis cultum mei

10

Textum querella flebili.

Sedem sepulchri seruet immotus cinis,

Memoria uiuat nominum,

Dum remeat illud, iudicis dono dei,

Commune cum dis saeculum.