Ausonius commemoratio professorum 15

Other sections


Nepotiano grammatico eidem rhetori

 

Facete, comis, animo iuuenali senex,

Cui felle nullo, melle multo mens madens

Aeuum per omne nil amarum miscuit;

Medella nostri, Nepotiane, pectoris,

5

Tam seriorum quam iocorum particeps;

Taciturne, Amyclas qui silendo uiceris,

Te fabulantem non Vlixes linqueret,

Liquit canentes qui melodas uirgines;

Probe et pudice parce frugi abstemie

10

Facunde, nulli rhetorum cedens stilo

Et disputator ad Cleanthen Stoicum;

Scaurum Probumque corde callens intimo

Et Epirote Cinea memor magis;

Sodalis et conuictor, hospes iugiter -

15

Parum quod hospes, mentis agitator meae.

Consilia nullus mente tam pura dedit

Vel altiore conditu texit data.

Honore gesti praesidatus inclitus,

Decies nouenas functus annorum uices,

20

Duos relinquens liberos mortem oppetis,

Dolore multo tam tuorum quam meo.