Ausonius commemoratio professorum 5

Other sections


Attius Tiro Delphidius rhetor

 

Facunde, docte, lingua et ingenio celer,

Iocis amoene, Delphidi,

Subtextus esto flebili threno patris,

Laudi ut subibas aemulus.

5

Tu paene ab ipsis orsus incunabulis

Dei poeta nobilis,

Sertum coronae praeferens Olympiae,

Puer celebrasti Iouem.

Mox inde cursim more torrentis freti

10

Epos ligasti metricum,

Vt nullus aeque lege liber carminum

Orationem texeret.

Celebrata uarie cuius eloquentia

Domi forisque claruit

15

Seu tu cohortis praesulem praetoriae

Prouinciarum aut iudices

Coleres, tuendis additus clientibus

Famae et salutis sauciis.

Felix, quietis si maneres litteris,

20

Opus Camenarum colens,

Nec odia magnis concitata litibus

Armaret ultor impetus,

Nec inquieto temporis tyrannici

Palatio te attolleres.

25

Dum spem remotam semper arcessis tibi,

Fastidiosus obuiae,

Tuumque mauis esse quam fati bonum,

Desiderasti plurima,

Vagus per omnes dignitatum formulas

30

Meritusque plura quam gerens.

Vnde insecuto criminum motu graui

Donatus aerumnis patris,

Mox inde rhetor, nec docendi pertinax,

Curam fefellisti patrum;

35

Minus malorum munere expertus dei,

Medio quod aeui raptus es,

Errore quod non deuiantis filiae

Poenaque laesus coniugis.