Ausonius commemoratio professorum 4

Other sections


Attius Patera rhetor

 

Aetate quamquam uiceris dictos prius,

Patera, fandi nobilis,

Tamen quod aeuo floruisti proximo

Iuuenisque te uidi senem,

5

Honore maestae non carebis neniae,

Doctor potentum rhetorum.

Tu Baiocassi stirpe Druidarum satus,

Si fama non fallit fidem,

Beleni sacratum ducis e templo genus

10

Et inde uobis nomina:

Tibi Paterae - sic ministros nuncupant

Apollinares mystici;

Fratri patrique nomen a Phoebo datum

Natoque de Delphis tuo.

15

Doctrina nulli tanta in illo tempore

Cursusque tot fandi et rotae;

Memor, disertus, lucida facundia,

Canore, cultu praeditus,

Salibus modestus felle nullo perlitis,

20

Vini cibique abstemius,

Laetus, pudicus, pulcher in senio quoque, ut

Aquilae senectus aut equi.