Ausonius parentalia 13

Other sections


Auitianus frater

Auitianum, Musa, germanum meum

Dona querella funebri.

Minor iste natu me, sed ingenio prior

Artes paternas imbibit,

5

Verum iuuentae flore laeto perfrui

Aeuique supra puberis

Exire metas uetuit infesta Atropos -

<Heu> quem dolorem sauciis!

Heu quanta uitae decora, quem cultum spei,

10

Germane, pubes deseris,

Germane carnis lege et ortu sanguinis,

Amore paene filius.