Ambrosius Mediolanensis hymni 7

Altre sezioni


Amore Christi nobilis

Et filius tonitrui

Arcana Iohannes Dei

Fatu reuelauit sacro.

5

Captis solebat piscibus

Patris senectam pascere;

Turbante dum natat salo,

Inmobilis fide stetit.

Hamum profundo merserat,

10

Piscatus est Verbum Dei,

Iactauit undis retia,

Vitam leuauit omnium.

Piscis bonus pia est fides

Mundi supernatans salum,

15

Subnixa Christi pectore,

Sancto locuta Spiritu:

"In principio erat Verbum,

Et Verbum erat apud Deum,

Et Deus erat Verbum, hoc erat

20

In principio apud Deum.

Omnia per ipsum facta sunt."

Se laudet ipse, se sonet,

Et laureatus Spiritu

Scriptis coronetur suis.

25

Commune multis passio,

Cruorque delictum lauans;

Hoc morte praestat martyrum

Quod fecit esse martyres.

Vinctus tamen ab inpiis

30

Calente oliuo dicitur

Tersisse mundi puluerem,

Stetisse uictor aemuli.