Damasus epigrammata 107

Testo base di riferimento: M. Ihm, 1895

Cura dell'edizione digitale: P. Tomasi, 2010

Altre sezioni


Virginis hic tenerae, lector, miserere sepulchro:

      Vnius huic lustri uix fuit arta dies.

O quam longinquae fuerat dignissima uitae,

      Heu, cuius uiuit nunc sine fine dolor!

5

Addamus meritis lacrimas tam mortis aceruae,

      Nam quae grata forent, sunt modo flenda diu.

Haec Theodote habuit nomen, quae gaudia matris

     Perculit aeterno uulnere rapta cito.

Sola tamen tanti restant solamina luctus,

10

      Quod tales animae protinus astra petunt.

Vixit ann. IIII, mens. VIII, d. XXV, dep. III non. Sept. ind.[- - -]

3

O P hoc