Ausonius ephemeris 7

Other sections


Puer, notarum praepetum

Sollers minister, aduola.

Bipatens pugillar expedi,

Cui multa fandi copia,

5

Punctis peracta singulis

Vt una uox absoluitur.

Ego uoluo libros uberes

Instarque densae grandinis

Torrente lingua perstrepo;

10

Tibi nec aures ambigunt,

Nec occupatur pagina,

Et mota parce dextera

Volat per aequor cereum.

Cum maxime nunc proloquor

15

Circumloquentis ambitu,

Tu sensa nostri pectoris

Vix dicta iam ceris tenes.

Sentire tam uelox mihi

Vellem dedisset mens mea

20

Quam praepetis dextrae fuga

Tu me loquentem praeuenis.

Quis, quaeso, quis me prodidit?

Quis ista iam dixit tibi,

Quae cogitabam dicere?

25

Quae furta corde in intimo

Exercet ales dextera?

Quis ordo rerum tam nouus,

Veniat in aures ut tuas

Quod lingua nondum absoluerit?

30

Doctrina non hoc praestitit

Nec ulla tam uelox manus

Celeripedis compendii:

Natura munus hoc tibi

Deusque donum tradidit,

35

Quae loquerer ut scires prius

Idemque uelles quod uolo.