Ausonius ephemeris 5

Other sections


Tempus uocandis namque amicis appetit.

Ne nos uel illi demoremur prandium,

Propere per aedes curre uicinas, puer.

Scis ipse qui sint; iamque dum loquor redi.

5

Quinque aduocaui; sex enim conuiuium

Cum rege iustum, si super, conuicium est.

Abiit: relicti nos sumus cum Sosia.