Ausonius ephemeris 4

Other sections


Satis precum datum deo,

Quamuis satis numquam reis

Fiat precatu numinis.

Habitum forensem da, puer.

5

Dicendum amicis est "aue

Valeque", quod fit mutuum.

Quod cum per horas quattuor

***

Inclinet ad meridiem,

10

Monendus est iam Sosias.