Ausonius ephemeris 2

Other sections


Puer, eia, surge et calceos

Et linteam da sindonem;

Da, quicquid est, amictui

Quod iam parasti, ut prodeam;

5

Da rore fontano abluam

Manus et os et lumina.

Pateatque fac sacrarium

Nullo paratu extrinsecus:

Pia uerba, uota innoxia

10

Rei diuinae copia est.

Nec tus cremandum postulo

Nec liba crusti mellei,

Foculumque uiui caespitis

Vanis relinquo altaribus.

15

Deus precandus est mihi

Ac filius summi dei,

Maiestas unius modi,

Sociata sacro spiritu -

Et ecce iam uota ordior

20

Et cogitatio numinis

Praesentiam sentit pauens.