Damasus epigrammata 37

Testo base di riferimento: M. Ihm, 1895

Cura dell'edizione digitale: P. Tomasi, 2010

Altre sezioni


[Hippolytus fertur], premerent c[u]m iussa t[yranni],

[Presbyter in scisma] semper mansisse No[uati];

[Tempore quo gladius] secuit pia uiscera ma[tris],

[Deuotus Christo peteret cu]m regna pio[rum],

5

[Quaesisset populus ubinam proce]dere [posset],

Catholicam dixisse fidem sequerentur ut omnes.

Sic noster meruit confessus martyr ut esset.

[Haec audita refe]rt Dam[asus, probat omnia Christus].

1

ICVR VII, 19932 litteris maioribus expressae sunt litterae quae leguntur in fragmentis lapidis: ippolYTUS FErtVR PREMERENT CuM IUSSA tyranni