Qua uenit Ausonias austro duce Poenus ad oras,
Si iam forte tuus Libyca rate misit agellus
Punica mala tibi Tyrrhenum uecta per aequor,
Quaeso aliquid nostris gustatibus inde relaxes.
5
Sic tua cuncta ratis plenis secet aequora uelis,
Spumanti cum longa trahit uestigia sulco,
Romuleique Phari fauces illaesa relinquat:
Sit licet illa ratis, quam miserit alta Corinthos,
Adriacos surgente noto qua prospicit aestus,
10
Quamue suis opibus cumularit Hiberia diues,
Soluerit aut Libyco quam laetus nauita portu.
Sed forsan, quae sint, quae poscam, mala, requiras.
Illa precor mittas, spisso quibus arta cohaeret
Granorum fetura situ, castrisque sedentes
15
Vt quaedam turmae socio latus agmine quadrant
Multiplicemque trahunt per mutua uellera pallam,
Vnde ligant teneros examina flammea casses.
Tunc ne pressa graui sub pondere grana liquescant,
Diuisere domos et pondera partibus aequant.
20
Haec ut, amice, petam, cogunt fastidia longis
Nata malis et quod penitus fellitus, amarans
Ora, sapor nil dulce meo sinit esse palato.
Horum igitur suco forsan fastidia soluens
Ad solitas reuocer mensis redeuntibus escas.
25
Nec tantum miseri uidear possessor agelli,
Vt genus hoc arbos nullo mihi floreat horto:
Nascitur ex multis onerans sua brachia pomis,
Sed grauis austerum fert sucus ad ora saporem.
Illa autem, Libycas quae se sustollit ad oras,
30
Mitescit meliore solo caelique tepentis
Nutrimenta trahens suco se nectaris implet.
6
cum E
dum Burmann