Haec tibi, rex, Phoebus lunatis cornibus edo:
Nomen si pergis aeuo celebrare perenni,
Vrbs tibi condenda est qua stat Proteia tellus,
Praesidet et numen cui Ditis mundipotentis
5
Vertice quinqueiugo rerum secreta gubernans.
Iul. Val. 1, 30 R. (23 Kueb.): (Alexander) per somnium sic eiusdem dei (sc. Ammonis) adloquio fruitur: "haec ... gubernans".
Ps.-Callisth. 1, 30, 6 et 1, 33, 2: Ὦ βασιλεῦ σοὶ Φοῖβος ὁ μηλοκέρως ἀγορεύει· / εἴγε θέλεις αἰῶσιν ἀγηράτοισι νεάζειν, / κτίζε πόλιν περίφημον ὑπὲρ Πρωτηΐδα νῆσον, / ἧς προκάθητ’ <Αἰὼν> Πλουτώνιος αὐτὸς ἀνάσσων / πενταλόφοις κορυφαῖσιν ἀτέρμονα κόσμον ἐλίσσων.