uersus ex Historia Augusta in Caesares 8

Reference basis text: J. Blänsdorf, 2011

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


Si talem Graium tetulissent fata poetam

      Qualis Latinus gabalus iste fuit,

Nil populus nosset, nil nosset curia, mango

      Nullus scripsisset carmina tetra mihi.

3

mango Burman

magno Hist. Aug. Opil. 11, 5 codd. aliqui

Hist. Aug. Opil. 11, 5: (post fr. 7): quibus acceptis Macrinus his uersibus respondisse fertur: "si talem ... tetra mihi". his uersibus Macrinus longe peioribus, quam illi Latini sunt, respondisse se credidit, sed non minus risui est habitus quam poeta ille, qui de Graeco Latine coactus est scribere.