Augustum specimen, mitis clementia, magne
Ausonidum ductor, tua, maxime, fortia Musae
Castaliae de fonte canunt. tu munera summa
Votorum da, Phoebe, mihi nunc, plena fauoris,
5
Da mentem sensusque pios insigne serenus
Imperium, natisque potens, ad Martia felix,
Perpetuum saeclis, picto sub carmine fari.
Audentem, precor, ipse iuua me, gloria uatum,
Dicturum carmen, quamuis nunc copia Musae
10
Non talis, possitque minus sub lege iuuari:
Versu aliud limo, aliud, quo pagina in omnis
Signatur modulos, discernat semita fandi.
Velle iubet numen, lux alma, et gaudia mundi
Instituunt; sequitur curas in musica uoto
15
Virtutesque tuas et mores pandere gestit,
Sancte, tuos. creuit nostrae fiducia menti;
Te duce namque pio gaudens sub munere nota
In iuga festinat Musis, ubi frondea semper
Tecta canunt artes et notae uatibus undae.
20
Indomitos reges seu pacis lubrica uictor
Aut bello sternens aut mitis foedere, nutu
Esse tuos facis agrosque exercere tuorum.
Auctior alma dei per te praesentia mundum
Respexit, reddens mox aurea saecula rebus,
25
Ostenditque deus rectoris tempora iusti
Aetherio nutu placidis clementia iussis.
Per te perque tuos sunt omnia mitia, uictor,
Natos, res populi florent ad gaudia mentis,
Caesaribusque tuis toto Victoria in orbe
30
Semper iure comes felix in saecula pollet.
Tantorum merita statues captiua tropaea,
Victor Sarmatiae totiens. en, accipe, clare
Ductor, ubique tuis uotorum reddita, felix,
Debita. iam compos gaudet tua, Romule, pubes:
35
Rector rite suus nobis per saecula floret.