Arnobius Afer uersus Orphici

Testo base di riferimento: J. Blänsdorf, 2011

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni


Sic effata simul uestem contraxit ab imo

Obiecitque oculis formatas inguinibus res.

Quas † caua succutiens Baubo manu - nam puerilis

Ollis uultus erat - plaudit, contrectat amice.

5

Tum dea defigens augusti luminis orbes

Tristitias animi paulum mollita reponit;

Inde manu poclum sumit risuque sequenti

Perducit totum cyceonis laeta liquorem.

2

formatas inguinibus Sabaeus

formata sanguinibus Arnob. nat. 5, 26 cod. Parisinus lat. 1661

Arnob. nat. 5, 26 (197 Reiff.): in medio ponemus uersus, quos Calliopae filius ore edidit Graeco et cantando per saecula iuri publicauit humano: "sic effata ... liquorem".

Cf. Clem. Alex., Protr. 2, 21 (16 St.): αὐτὰ τοῦ Ὀρφέως τὰ ἔπη, ἴν’ ἔχῃς μάρτυρα τῆς ἀναισχυντίας τὸν μυσταγωγόν·

ὣς εἴπουσα πέπλους ἀνεσύρετο, δεῖξε δὲ πάντα
σώματος οὐδὲ πρέποντα τύπον· παῖς ἦεν Ἰάκχος,
χειρί τέ μιν ῥίπτασκε γελῶν Βαυβοῦς ὑπὸ κόλποις·
ἡ δ’ ἐπεὶ οὖν μείδησε θεά, μείδησ’ ἐνὶ θυμῷ,
δέξατο δ’ αἰόλον ἄγγος, ἐν ᾧ κυκεὼν ἐνέκειτο.