Qui gentis omnis mariaque et terras mouet,
Eiius sum ciuis ciuitate caelitum.
Ita sum ut uidetis splendens stella candida,
Signum quod semper tempore exoritur suo
5
Hic atque in caelo: nomen Arcturo est mihi.
Noctu sum in caelo clarus atque inter deos,
Inter mortalis ambulo interdius.
Et alia signa de caelo ad terram accidunt:
Qui est imperator diuom atque hominum Iuppiter,
10
Is nos per gentis alios alia disparat
Qui facta hominum moresque, pietatem et fidem
Noscamus, ut quemque adiuuet opulentia.
Qui falsas litis falsis testimoniis
Petunt quique in iure abiurant pecuniam,
15
Eorum referimus nomina exscripta ad Iouem;
Cottidie ille scit quis hic quaerat malum:
Qui hic litem apisci postulant peiiurio
Mali, res falsas qui impetrant apud iudicem,
Iterum ille eam rem iudicatam iudicat;
20
Maiore multa multat quam litem auferunt.
Bonos in aliis tabulis exscriptos habet.
Atque hoc scelesti in animum inducunt suom,
Iouem se placare posse donis, hostiis:
Et operam et sumptum perdunt; id eo fit quia
25
Nihil ei acceptumst a peiiuris supplici;
Facilius si qui pius est a dis supplicans
Quam qui scelestust inueniet ueniam sibi.
Idcirco moneo uos ego haec, qui estis boni
Quique aetatem agitis cum pietate et cum fide:
30
* * *
30
Retinete porro, post factum ut laetemini.
Nunc huc qua caussa ueni argumentum eloquar.
Primumdum huic esse nomen urbi Diphilus
Cyrenas uoluit. Illic habitat Daemones
In agro atque uilla proxuma propter mare,
35
Senex, qui huc Athenis exsul uenit, hau malus;
Neque is adeo propter malitiam patria caret,
Sed dum alios seruat se impediuit interim,
Rem bene paratam comitate perdidit.
Huic filiola uirgo periit paruola.
40
Eam de praedone uir mercatur pessumus,
Is eam huc Cyrenas leno aduexit uirginem.
Adulescens quidam ciuis huiius Atticus
Eam uidit ire e ludo fidicinio domum,
Amare occepit: ad lenonem deuenit,
45
Minis triginta sibi puellam destinat
Datque arrabonem et iure iurando alligat.
Is leno, ut se aequom est, flocci non fecit fidem
Neque quod iuratus adulescenti dixerat.
Ei erat hospes par sui, Siculus senex
50
Scelestus, Agrigentinus, urbis proditor;
Is illius laudare infit formam uirginis
Et aliarum itidem quae eius erant mulierculae.
Infit lenoni suadere ut secum simul
Eat in Siciliam: ibi esse homines uoluptarios
55
Dicit, potesse ibi eum fieri diuitem,
Ibi esse quaestum maxumum meretricibus.
Persuadet. Nauis clanculum conducitur,
Quidquid erat noctu in nauem comportat domo
Leno; adulescenti qui puellam ab eo emerat
60
Ait sese Veneri uelle uotum soluere
(Id hic est Veneris fanum) et eo ad prandium
Vocauit adulescentem huc. Ipse hinc ilico
Conscendit nauem, auehit meretriculas.
Adulescenti alii narrant ut res gesta sit,
65
Lenonem abiisse. Ad portum adulescens uenit:
Illorum nauis longe in altum apscesserat.
Ego quoniam uideo uirginem asportarier,
Tetuli et ei auxilium et lenoni exitium simul:
Increpui hibernum et fluctus moui maritumos.
70
Nam Arcturus signum sum omnium <unum> acerrumum:
Vehemens sum exoriens, quom occido uehementior.
Nunc ambo, leno atque hospes, in saxo simul
Sedent eiecti: nauis confracta est eis.
Illa autem uirgo atque altera itidem ancillula
75
De naui timidae desuluerunt in scapham.
Nunc eas ab saxo fluctus ad terram ferunt
Ad uillam illius, exsul ubi habitat senex,
Quoius deturbauit uentus tectum et tegulas;
Et seruos illic est eius qui egreditur foras.
80
Adulescens huc iam adueniet, quem uidebitis,
Qui illam mercatust de lenone uirginem.
Valete, ut hostes uostri diffidant sibi. -
Pro di inmortales, tempestatem quoiusmodi
Neptunus nobis nocte hac misit proxuma!
85
Detexit uentus uillam - quid uerbis opust?
Non uentus fuit, uerum Alcumena Euripidi,
Ita omnis de tecto deturbauit tegulas;
Inlustriores fecit fenstrasque indidit.
Et uos a uostris abduxi negotiis
90
Neque id processit qua uos duxi gratia
Neque quiui ad portum lenonem prehendere.
Sed mea desidia spem deserere nolui:
Eo uos, amici, detinui diutius.
Nunc huc ad Veneris fanum uenio uisere,
95
Vbi rem diuinam se facturum dixerat.
Si sapiam, hoc quod me mactat concinnem lutum.
Prope me hic nescioquis loquitur. Heus, Sceparnio!
Qui nominat me? Qui pro te argentum dedit.
Quasi me tuom esse seruom dicas, Daemones.
100
Luto usust multo, multam terram confode.
Villam integundam intellego totam mihi,
Nam nunc perlucet ea quam cribrum crebrius.
Pater salueto, amboque adeo. Saluos sis.
Sed utrum tu masne an femina es, qui illum patrem
105
Voces? Vir sum equidem. Quaere uir porro patrem.
Filiolam ego unam habui, eam unam perdidi:
Virile sexus numquam ullum habui. At di dabunt.
Tibi quidem hercle, quisquis es, magnum malum,
Qui oratione hic occupatos occupes.
110
Isticin uos habitatis? Quid tu id quaeritas?
Quon furatum mox uenias, uestigas loca?
Peculiosum esse addecet seruom et probum,
Quem ero praesente †praetereat† oratio
Aut qui inclementer dicat homini libero.
115
Et inpudicum et inpudentem hominem addecet
Molestum ultro aduenire ad alienam domum,
Quoi debeatur nihil. Tace, Sceparnio.
Quid opust, adulescens? Istic infortunium,
Qui praefestinet, ubi erus adsit, praeloqui.
120
Sed nisi molestumst paucis percontarier
Volo ego ex te. Dabitur opera atque in negotio.
Quin tu in paludem is exsicasque harundinem
Qui pertegamus uillam, dum sudumst? Tace.
Tu si quid opus est dice. Dic quod te rogo,
125
Ecquem tu hic hominem crispum, incanum uideris,
Malum, peiiurum, palpatorem - da. Plurumos,
Nam ego propter eiusmodi uiros uiuo miser.
Hic dico, in fanum Veneris qui mulierculas
Duas secum adduxit, quique adornaret sibi
130
Vt rem diuinam faciat, aut hodie aut heri.
Non hercle, adulescens, iam hos dies complusculos
Quemquam istic uidi sacruficare neque potest
Clam me esse si qui sacruficat: semper petunt
Aquam hinc aut ignem aut uascula aut cultrum aut ueru
135
Aut aulam extarem, aut aliquid - quid uerbis opust?
Veneri paraui uasa et puteum, non mihi.
Nunc interuallum iam hos dies multos fuit.
Vt uerba praehibes, me periisse praedicas.
Mea quidem hercle caussa saluos sis licet.
140
Heus tu qui fana uentris caussa circumis,
Iubere meliust prandium ornari domi.
Fortasse tu huc uocatus es ad prandium,
Ille qui uocauit nullus uenit? Admodum.
Nullumst periclum te hinc ire inpransum domum:
145
Cererem te meliust quam Venerem sectarier:
Amori haec curat; tritico curat Ceres.
Deludificauit me ille homo indignis modis.
Pro di inmortales! Quid illuc est, Sceparnio,
Hominum secundum litus? Vt mea opiniost
150
Propter uiam illi sunt uocati ad prandium.
Qui? Quia post cenam, credo, lauerunt heri.
Confracta nauis in mari est illis. Ita est.
At hercle nobis uilla in terra et tegulae. Hui!
155
Homunculi quanti estis! Eiecti ut natant!
Vbi sunt ei homines, opsecro? Hac ad dexteram
(Viden?) secundum litus. Video. Sequimini.
Vtinam is sit quem ego quaero, uir sacerrumus.
Valete. - Si non moneas, nosmet meminimus.
160
Sed, o Palaemo, sancte Neptuni comes,
Qui Herculei socius esse diceris,
Quod facinus uideo! Quid uides? Mulierculas
Video sedentis in scapha solas duas.
Vt adflictantur miserae! Eugae eugae, perbene!
165
Ab saxo auortit fluctus ad litus scapham
Neque gubernator umquam potuit tam bene.
Non uidisse undas me maiores censeo.
Saluae sunt si illos fluctus deuitauerint.
Nunc, nunc periclumst. <Vnda> eiecit alteram.
170
At in uadost, iam facile enabit. Eugepae!
Viden alteram illam ut fluctus eiecit foras?
Surrexit, horsum se capessit. Salua res.
Desiluit haec autem altera in terram e scapha.
Vt prae timore in genua in undas concidit!
175
Saluast, euasit ex aqua. Iam in litore est.
Sed dextrouorsum auorsa it in malam crucem.
Hem! Errabit illaec hodie. Quid id refert tua?
Si ad saxum quo capessit ea deorsum cadet,
180
Errationis fecerit compendium.
Si tu de illarum cenaturus uesperi es,
Illis curandum censeo, Sceparnio;
Si apud med essurus, mihi dari operam uolo.
Bonum aequomque oras. Sequere me hac ergo. - Sequor. -
185
Nimio hominum fortunae minus miserae memorantur
Quam in usu, experiundo is datur acerbum.
<Satin> hoc deo complacitumst, med hoc ornatu ornatam
In incertas regiones timidam eiectam?
Hancine ego ad rem natam miseram me memorabo? Han-
190
Cine ego partem capio ob pietatem praecipuam?
Nam hoc mi sat laborist laborem hunc potiri,
Si erga parentem aut deos me inpiaui;
Sed id si parate curaui ut cauerem,
Tum hoc mi indecore, inique, inmodeste
195
Datis di; nam quid habebunt sibi signi inpii posthac,
Si ad hunc modum est innoxiis honor apud uos?
Nam me si sciam
197a
Fecisse aut parentes sceleste, minus me miserer;
Sed erile scelus me sollicitat, eiius me inpietas male habet.
Is nauem atque omnia perdidit in mari:
200
Haec bonorum eiius sunt reliquiae; etiam quae simul
Vecta mecum in scaphast excidit. Ego nunc sola sum.
Quae mihi si foret salua saltem, labor
Lenior esset hic mi eiius opera.
Nunc quam spem aut opem aut consili quid capessam?
205
Ita hic sola solis locis compotita.
Hic saxa sunt, hic mare sonat,
206a
Neque quisquam homo mi obuiam uenit.
* * *
207
Hoc quod induta sum, summae opes oppido,
Nec cibo nec loco tecta quo sim scio:
Quae mihist spes qua me uiuere uelim?
210
Nec loci gnara sum nec †diu† hic fui.
Saltem aliquem uelim qui mihi ex his locis
Aut uiam aut semitam monstret, ita nunc
Hac an illac eam incerta sum consili;
Nec prope usquam hic quidem cultum agrum conspicor.
215
Algor, error, pauor, me omnia tenent.
Haec parentes mei hau scitis miseri
216a
Me nunc miseram esse ita uti sum:
Leibera ego prognata fui maxume, nequiquam fui.
Nunc qui minus seruio quasi serua forem nata?
Neque quicquam umquam illis profuit qui me sibi eduxerunt.
220
Quid mihi meliust, quid magis in remst, quam a corpore uitam ut secludam?
Ita male uiuo atque ita mihi multae in pectore sunt curae exanimales.
Ita res se habent: uitae hau parco, perdidi spem qua me oblectabam.
Omnia iam circumcursaui atque omnibus latebris perreptaui
Quaerere conseruam, uoce, oculis, auribus ut peruestigarem.
225
Neque eam usquam inuenio neque quo eam neque qua quaeram consultumst,
Neque quem rogitem responsorem quemquam interea conuenio,
Neque magis solae terrae solae sunt quam haec loca atque hae regiones;
Neque, si uiuit, eam uiua umquam quin inueniam desistam.
(V^)Quoianam uox mihi
229a
Prope hic sonat?
230
Pertimui, quis hic loquitur prope?
Spes bona, opsecro,
231a
Subuenta mihi,
Eximes ex hoc miseram metu?
Certo uox muliebris auris tetigit meas.
Mulier est, muliebris uox mi ad auris uenit.
235
Num Ampelisca opsecrost? Ten, Palaestra, audio?
Quin uoco ut me audiat nomine illam suo?
Ampelisca! Hem quis est? Ego Palaestra.
Dic ubi es? Pol ego nunc in malis plurumis.
Socia sum nec minor pars meast quam tua.
240
Sed uidere expeto te. Mihi es aemula.
Consequamur gradu uocem. Vbi es? Ecce me.
Accede ad me atque adi contra. Fit sedulo.
Cedo manum. Accipe. Dic, uiuisne? Obsecro.
Tu facis me quidem uiuere ut nunc uelim,
245
Quom mihi te licet tangere. Vt uix mihi
Credo ego hoc, te tenere opsecro, amplectere,
Spes mea. Vt me omnium iam laborum leuas!
Occupas praeloqui quae mea oratiost.
Nunc abire hinc decet nos. Quo, amabo, ibimus?
250
Litus hoc persequamur. Sequor quo lubet.
Sicine hic cum uuida ueste grassabimur?
Hoc quod est, id necessarium est perpeti.
Sed quid hoc, opsecro, est? Quid? Viden, amabo,
Fanum hoc? Vbi est? Ad dexteram.
255
Video decorum dis locum uiderier.
Hau longe abesse oportet homines hinc, ita hic lepidust locus.
Quisquis est deus, ueneror ut nos ex hac aerumna eximat,
Miseras, inopes, aerumnosas ut aliquo auxilio adiuuet.
Qui sunt qui a patrona preces mea expetessunt?
260
Nam uox me precantum huc foras excitauit.
Bonam atque opsequentem deam atque hau grauatam
Patronam exsequontur benignamque multum.
Iubemus te saluere, mater. Saluete,
Puellae. Sed unde uos
265
Ire cum uuida ueste dicam, opsecro,
265a
Tam maestiter uestitas?
Ilico hinc imus, hau longule ex hoc loco;
Verum longe hinc abest unde aduectae huc sumus.
Nempe equo ligneo per uias caerulas
Estis uectae? Admodum. Ergo aequius uos erat
270
Candidatas uenire hostiatasque: ad hoc
Fanum ad istunc modum non ueniri solet.
Quaene eiectae e mari simus ambae, opsecro,
Vnde nos hostias agere uoluisti huc?
Nunc tibi amplectimur genua egentes opum,
275
Quae in locis nesciis nescia spe sumus,
Vt tuo recipias tecto seruesque nos
Miseriarumque te ambarum uti misereat,
Quibus nec locust ullus nec spes parata,
Neque hoc amplius quod uides nobis quicquamst.
280
Manus mi date, exsurgite a genibus ambae.
Misericordior nulla me est feminarum.
Sed haec pauperes res sunt inopes, puellae:
Egomet uix uitam colo; Veneri cibo meo seruio.
Veneris fanum, opsecro, hoc est?
285
Fateor. Ego huius fani sacerdos clueo.
Verum quidquid est comiter fiet a me,
Quo nunc copia ualebit.
Ite hac mecum. Amice benigneque honorem,
Mater, nostrum habes. - Oportet. -
290
Omnibus modis qui pauperes sunt homines miseri uiuont,
Praesertim quibus nec quaestus est neque didicere artem ullam:
Necessitate quidquid est domi id sat est habendum.
Nos iam de ornatu propemodum ut locupletes simus scitis:
Hisce hami atque haec harundines sunt nobis quaestu et cultu.
295
Cottidie ex urbe ad mare huc prodimus pabulatum:
Pro exercitu gymnastico et palaestrico hoc habemus;
Echinos, lopadas, ostreas, balanos captamus, conchas,
Marinam urticam, musculos, plagusias striatas;
Postid piscatum hamatilem et saxatilem adgredimur.
300
Cibum captamus e mari: si euentus non euenit
Neque quicquam captumst piscium, salsi lautique pure
Domum redimus clanculum, dormimus incenati.
Atque ut nunc ualide fluctuat mare, nulla nobis spes est:
Nisi quid concharum capsimus, incenati sumus profecto.
305
Nunc Venerem hanc ueneremur bonam, ut nos lepide adiuerit hodie.
Animum aduorsaui sedulo ne erum usquam praeterirem;
Nam quom modo exibat foras, ad portum se aibat ire,
Me huc obuiam iussit sibi uenire ad Veneris fanum.
Sed quos perconter commode eccos uideo astare. Adibo.
310
Saluete, fures maritumi, conchitae atque hamiotae,
Famelica hominum natio. Quid agitis? Vt peritis?
Vt piscatorem aequomst, fame sitique speque falsa.
Ecquem adulescentem huc, dum hic astatis, expedite,
Vidistis ire strenua facie, rubicundum, fortem,
315
Qui tris semihomines duceret chlamydatos cum machaeris?
Nullum istac facie ut praedicas uenisse huc scimus. Ecquem
Recaluom ad Silanum senem, statutum, uentriosum,
Tortis superciliis, contracta fronte, fraudulentum,
Deorum odium atque hominum, malum, mali uiti probrique plenum,
320
Qui duceret mulierculas duas secum satis uenustas?
Cum istiusmodi uirtutibus operisque natus qui sit,
Eum quidem ad carnuficem est aequius quam ad Venerem commeare.
At si uidistis, dicite. Huc profecto nullus uenit.
Vale. - Valete. Credidi: factum est quod suspicabar,
325
Data uerba ero sunt, leno abit scelestus exsulatum,
In nauem ascendit, mulieres auexit: hariolus sum.
Is huc erum etiam ad prandium uocauit, sceleris semen.
Nunc quid mi meliust quam ilico hic opperiar erum dum ueniat?
Eadem, sacerdos Veneria haec si quid amplius scit,
330
Si uidero, exquisiuero: faciet me certiorem.
Intellego: hanc quae proxumast <tu> uillam Veneris fano
Pulsare iussisti atque aquam rogare. Quoia ad auris
Vox mi aduolauit? Opsecro, quis hic loquitur? Quem ego uideo?
Estne Ampelisca haec quae foras e fano egreditur? Estne hic
335
Trachalio quem conspicor, calator Plesidippi?
East. Is est. Trachalio, salue. Salue, Ampelisca.
Quid agis tu? Aetatem hau malam male. Melius ominare.
Verum omnis sapientis decet conferre et fabulari.
Sed Plesidippus tuos erus ubi, amabo, est? Heia uero,
340
Quasi non sit intus! Neque pol est neque huc quidem ullus uenit.
Non uenit? Vera praedicas. Non est meum, Ampelisca.
Sed quam mox coctum est prandium? Quod prandium, opsecro te?
Nempe rem diuinam facitis hic. Quid somnias, amabo?
Certe huc Labrax ad prandium uocauit Plesidippum
345
Erum meum erus uoster. Pol hau miranda facta dicis:
Si deos decepit et homines, lenonum more fecit.
Non rem diuinam facitis hic uos neque erus? Hariolare.
Quid tu agis hic igitur? Ex malis multis metuque summo
Capitalique ex periculo orbas auxilique opumque huc
350
Recepit ad se Veneria haec sacerdos me et Palaestram.
An hic Palaestrast, opsecro, eri mei amica? Certo.
Inest lepos in nuntio tuo magnus, mea Ampelisca.
Sed istuc periclum perlubet quod fuerit uobis scire.
Confracta est, mi Trachalio, hac nocte nauis nobis.
355
Quid, nauis? quae istaec fabulast? Non audiuisti, amabo,
Quo pacto leno clanculum nos hinc auferre uoluit
In Siciliam et quidquid domi fuit in nauem imposiuit?
Ea nunc perierunt omnia. Oh, Neptune lepide, salue!
Nec te aleator nullus est sapientior; profecto
360
Nimis lepide iecisti bolum: periurum perdidisti.
Sed nunc ubi est leno Labrax? Periit potando, opinor:
Neptunus magnis poculis hac nocte eum inuitauit.
Credo hercle anancaeo datum quod biberet. Vt ego amo te,
Mea Ampelisca, ut dulcis es, ut mulsa dicta dicis!
365
Sed tu et Palaestra quomodo saluae estis? Scibis faxo.
<De> naui timidae ambae in scapham insiluimus, quia uidemus
Ad saxa nauem ferrier; properans exsolui restim,
Dum illi timent; nos cum scapha tempestas dextrouorsum
Differt ab illis. Itaque nos uentisque fluctibusque
370
Iactatae exemplis plurumis miserae perpetuam noctem;
Vix hodie ad litus pertulit nos uentus exanimatas.
Noui, Neptunus ita solet, quamuis fastidiosus
Aedilis est: si quae inprobae sunt merces, iactat omnis.
375
Vae capiti atque aetati tuae! Tuo, mea Ampelisca,
Sciui lenonem facere <ego> hoc quod fecit; saepe dixi;
Capillum promittam optumumst occipiamque hariolari.
Cauistis ergo tu atque erus ne abiret, quom scibatis?
Quid faceret? Si amabat, rogas, quid faceret? Adseruaret
380
Dies noctesque, in custodia esset semper. Verum ecastor
Vt multi fecit ita probe curauit Plesidippus.
Qur tu istuc dicis? Res palam est. Scin tu? Etiam qui it lauatum
In balineas, quom ibi sedulo sua uestimenta seruat,
Tamen surrupiuntur, quippe qui quem illorum opseruet falsust;
385
Fur facile quem opseruat uidet: custos qui fur sit nescit.
Sed duce me ad illam ubi est. I sane in Veneris fanum huc intro,
Sedentem flentemque opprimes. Vt iam istuc mihi molestumst!
Sed quid flet? Ego dicam tibi: hoc sese excruciat animi,
Quia leno ademit cistulam ei quam habebat ubique habebat
390
Qui suos parentes noscere posset: eam ueretur
Ne perierit. Vbinam ea fuit cistellula? Ibidem in naui.
Conclusit ipse in uidulum, ne copia esset eiius
Qui suos parentes nosceret. O facinus inpudicum,
Quam liberam esse oporteat seruire postulare!
395
Nunc eam cum naui scilicet abiisse pessum in altum.
Et aurum et argentum fuit lenonis omne ibidem.
Credo aliquem immersisse atque eum excepisse. Id misera maestast
Sibi eorum euenisse inopiam. Iam istoc magis usus factost
Vt eam intro consolerque eam, ne sic se excruciet animi;
400
Nam multa praeter spem scio multis bona euenisse.
At ego etiam, qui sperauerint spem decepisse multos.
Ergo animus aequos optumum est aerumnae condimentum.
Ego eo intro, nisi quid uis. - Eas. Ego quod mihi imperauit
Sacerdos, id faciam atque aquam hinc de proxumo rogabo;
405
Nam extemplo, si uerbis suis peterem, daturos dixit.
Neque digniorem censeo uidisse anum me quemquam
Quoi deos atque homines censeam bene facere magis decere.
Vt lepide, ut liberaliter, ut honeste atque hau grauate
Timidas, egentis, uuidas, eiectas, exanimatas
410
Accepit ad sese, hau secus quam si ex se simus natae!
Vt eapse <sic> succincta aquam calefactat, ut lauemus!
Nunc, ne morae illi sim, petam hinc aquam unde mi imperauit.
Heus ecquis in uillast? Ecquis hoc recludit? Ecquis prodit?
Quis est qui nostris tam proterue foribus facit iniuriam?
415
Ego sum. Hem! Quid hoc boni est? Eu edepol specie lepida mulierem!
Salue, adulescens. Et tu multum salueto, adulescentula.
Ad uos uenio. Accipiam hospitio, si mox uenies uesperi,
Item ut adfectam; nam nunc nihil est qui te mane munerem.
Sed quid ais, mea lepida, hilara? Aha! Nimium familiariter
420
Me attrectas. Pro di inmortales! Veneris effigia haec quidem est.
Vt in ocellis hilaritudo est, heia, corpus quoiusmodi,
Subuolturium - illud quidem, "subaquilum" uolui dicere -,
Vel papillae quoiusmodi, tum quae indoles in sauiost!
Non ego sum pollucta pago. Potin ut me apstineas manum?
425
Non licet †te sic placide bellam† belle tangere?
Otium ubi erit, tum tibi operam ludo et deliciae dabo;
Nunc quam ob rem huc sum missa, amabo, uel tu mi aias uel neges.
Quid nunc uis? Sapienti ornatus quid uelim indicium facit.
Meus quoque hic sapienti ornatus quid uelim indicium facit.
430
Haec sacerdos Veneris hinc me petere aquam iussit <sibi>.
At ego basilicus sum: quem nisi oras guttam non feres.
Nostro illum puteum periclo et ferramentis fodimus.
Nisi multis blanditiis a me gutta non ferri potest.
Qur tu aquam grauare, amabo, quam hostis hosti commodat?
435
Qur tu operam grauare mihi quam ciuis ciui commodat?
Immo etiam tibi, mea uoluptas, quae uoles faciam omnia.
Eugepae! Saluos sum, haec iam me suam uoluptatem uocat.
Dabitur tibi aqua, ne nequiquam me ames. Cedo mi urnam. Cape.
Propera, amabo, ecferre. Manta, iam hic ero, uoluptas mea. -
440
Quid sacerdoti me dicam hic demoratam tam diu?
Vt etiam nunc misera timeo ubi oculis intueor mare?
450
Sed quid ego misera uideo procul in litore?
Meum erum lenonem Siciliensemque hospitem,
Quos periisse ambos misera censebam in mari.
Iam illud mali plus nobis uiuit quam ratae.
Sed quid ego cesso fugere in fanum ac dicere haec
455
Palaestrae, in aram ut confugiamus prius quam huc
Scelestus leno ueniat nosque hic opprimat?
Confugiam huc, ita res suppetit, subita uia.
Pro di inmortales! In aqua numquam credidi
Voluptatem inesse tantam. Vt hanc traxi lubens!
460
Nimio minus altus puteus uisust quam prius.
Vt sine labore hanc extraxi! Praefiscine!
Satis nequam sum, utpote qui hodie amare inceperim.
Em tibi aquam, mea tu belliata. Em sic uolo
Te ferre honeste ut ego fero, ut placeas mihi.
465
Sed ubi tu es, delicata? Cape aquam hanc sis. Vbi es?
Amat hercle me, ut ego opinor. Delituit mala.
Vbi tu es? Etiamne hanc urnam acceptura es? Vbi es?
Commodule meliust. Tandem uero serio,
Etiam acceptura es urnam hanc? Vbi tu es gentium?
470
Nusquam hercle equidem illam uideo. Ludos me facit.
Adponam hercle urnam iam ego hanc in media uia.
Sed autem, quid si hanc hinc apstulerit quispiam,
Sacram urnam Veneris? Mi exhibeat negotium.
Metuo hercle ne illa mulier mi insidias locet,
475
Vt comprehendar cum sacra urna Veneria.
Nempe optumo <me> iure in uinclis enicet
Magistratus si quis me hanc habere uiderit.
Nam haec litteratast, eapse cantat quoia sit.
Iam hercle euocabo hinc hanc sacerdotem foras,
480
Vt hanc accipiat urnam. Accedam huc ad fores.
Heus, Agasi Ptolemocratia, cape hanc urnam tibi:
Muliercula hanc nescioquae huc ad me detulit.
Intro ferundast. Repperi negotium,
Siquidem mihi his ultro adgerunda etiam est aqua. -
485
†Qui homo sese miserum et mendicum uolet†,
Neptuno credat sese atque aetatem suam:
Nam si quis cum eo quid rei commiscuit
Ad hoc exemplum amittit ornatum domum.
Edepol, Libertas, lepida es quae numquam pedem
490
Voluisti in nauem cum Hercule una imponere.
Sed ubi ille meus est hospes qui me perdidit?
Atque eccum incedit! Quo malum properas, Labrax?
Nam equidem te nequeo consequi tam strenue.
Vtinam te prius quam oculis uidissem meis
495
Malo cruciatu in Sicilia perbiteres,
Quem propter hoc mihi optigit misero mali.
Vtinam, quom in aedis me ad te adduxisti <domum>,
In carcere illo potius cubuissem die.
Deosque inmortalis quaeso, dum uiuas, uti
500
Omnis tui similis hospites habeas tibi.
Malam Fortunam in aedis te adduxi meas.
Quid mihi scelesto tibi erat auscultatio?
Quidue hinc abitio? Quidue in nauem inscensio?
Vbi perdidi etiam plus boni quam mihi fuit.
505
Pol minime miror nauis si fractast tibi,
Scelus te et sceleste parta quae uexit bona.
Pessum dedisti me blandimentis tuis.
Scelestiorem cenam cenaui tuam
Quam quae Thyestae quondam aut posita est Tereo.
510
Perii! Animo male fit. Contine quaeso caput.
Pulmoneum edepol nimis uelim uomitum uomas.
Eheu! Palaestra atque Ampelisca, ubi estis nunc?
Piscibus in alto, credo, praebent pabulum.
Mendicitatem mi optulisti opera tua,
515
Dum tuis ausculto magnidicis mendaciis.
Bonam est quod habeas gratiam merito mihi,
Qui te ex insulso salsum feci opera mea.
Quin tu hinc is a me in maxumam malam crucem?
Eas. Easque res agebam commodum.
520
Eheu! Quis uiuit me mortalis miserior?
Ego multo tanta miserior quam tu, Labrax.
Qui? Quia ego indignus sum, tu dignus qui sies.
O scirpe, scirpe, laudo fortunas tuas,
Qui semper seruas gloriam aritudinis.
525
Equidem me ad uelitationem exerceo,
Nam omnia corusca prae tremore fabulor.
Edepol, Neptune, es balineator frigidus:
Cum uestimentis postquam aps te abii, algeo.
Ne thermopolium quidem ullum instruit,
530
Ita salsam praehibet potionem et frigidam.
Vt fortunati sunt fabri ferrarii
Qui apud carbones adsident! Semper calent.
Vtinam fortuna nunc anetina uterer,
Vt quom exiissem ex aqua, arerem tamen.
535
Quid si aliquo ad ludos me pro manduco locem?
Quapropter? Quia pol clare crepito dentibus.
Iure optumo me †lauisse† arbitror.
Qui? Quia auderem tecum in nauem ascendere,
Qui a fundamento mi usque mouisti mare.
540
Tibi auscultaui, tu promittebas mihi
Illi esse quaestum maxumum meretricibus,
Ibi me conruere posse aiebas ditias.
Iam postulabas te, inpurata belua,
Totam Siciliam deuoraturum insulam?
545
Quaenam ballaena meum uorauit uidulum,
Aurum atque argentum ubi omne compactum fuit?
Eadem illa, credo, quae meum marsuppium,
Quod plenum argenti fuit in sacciperio.
Eheu! Redactus sum usque ad unam hanc tuniculam
550
Et ad hoc misellum pallium. Perii oppido!
Vel consociare mihi quidem tecum licet:
Aequas habemus partis. Saltem si mihi
Mulierculae essent saluae, spes aliquae forent.
Nunc si me adulescens Plesidippus uiderit,
555
Quo ab arrabonem pro Palaestra acceperam,
Iam is exhibebit hic mihi negotium.
Quid, stulte, ploras? Tibi quidem edepol copiast,
Dum lingua uiuet, qui rem soluas omnibus.
Quid illuc, opsecro, negoti quod duae mulierculae
560
Hic in fano Veneris signum flentes amplexae tenent,
Nescioquem metuentes miserae? Nocte hac aiunt proxuma
Se iactatas atque eiectas hodie esse aiunt e mari.
Opsecro hercle, adulescens, ubi istaec sunt quas memoras mulieres?
Hic in fano Veneris. Quot sunt? Totidem quot ego et tu sumus.
565
Nempe meae? Nempe nescio istuc. Qua sunt facie? Scitula.
Vel ego amare utramuis possum, si probe adpotus siem.
Nempe puellae? Nempe molestus es. I uise, si lubet.
Meas oportet intus esse hic mulieres, mi Charmides.
Iuppiter te perdat, et si sunt et si non sunt tamen.
570
Intro rumpam iam huc in Veneris fanum. - In barathrum mauelim.
Opsecro, hospes, da mihi aliquid ubi condormiscam loci.
Istic ubi uis condormisce; nemo prohibet, puplicum est.
At uides me ornatus ut sim uestimentis uuidis:
Recipe me in tectum, da mihi uestimenti aliquid aridi
575
Dum arescunt mea; in aliquo tibi gratiam referam loco.
Tegillum eccillud, mihi unum id aret; id si uis dabo:
Eodem amictus, eodem tectus esse soleo, si pluit.
Tu istaec mihi dato: exarescent faxo. Eho an te paenitet,
In mari quod elaui, ni hic in terra iterum eluam?
580
Eluas tu anne exunguare ciccum non interduim.
Tibi ego numquam quicquam credam nisi si accepto pignore.
Tu uel suda uel peri algu uel tu aegrota uel uale.
Barbarum hospitem mi in aedis nil moror. Sat litiumst. -
Iamne abeis? Venalis illic ductitauit, quisquis est;
585
Non est misericors. Sed quid ego hic asto infelix uuidus?
Quin abeo huc in Veneris fanum, ut edormiscam hanc crapulam,
Quam potaui praeter animi quam lubuit sententiam?
Quasi uinis Graecis Neptunus nobis suffudit mare,
Itaque aluom prodi sperauit nobis salsis poculis;
590
Quid opust uerbis? Si inuitare nos paullisper pergeret,
Ibidem obdormissemus: nunc uix uiuos amisit domum.
Nunc lenonem quid agit intus uisam, conuiuam meum. -
Miris modis di ludos faciunt hominibus,
Mirisque exemplis somnia in somnis danunt:
595
Ne dormientis quidem sinunt quiescere.
Velut ego hac nocte quae processit proxuma
Mirum atque inscitum somniaui somnium.
Ad hirundininum nidum uisa est simia
Ascensionem ut faceret admolirier:
599a
Vt in omnibus * * *
600
Neque eas eripere quibat inde. Postibi
Videtur ad me simia adgredirier,
Rogare scalas ut darem utendas sibi.
Ego ad hoc exemplum simiae respondeo,
603a
* * *
Natas ex Philomela ac Progne esse hirundines.
605
Ago cum illa ne quid noceat meis popularibus.
Atque illa nimio iam fieri ferocior;
Videtur ultro mihi malum minitarier.
In ius uocat me. Ibi ego nescioquo modo
Iratus uideor mediam arripere simiam;
610
Concludo in uincla bestiam nequissumam.
Nunc quam ad rem dicam hoc attinere somnium
Numquam hodie quiui ad coniecturam euadere.
Sed quid hic in Veneris fano meae uiciniae
Clamoris oritur? Animus miratur <meus>.
615
Pro Cyrenenses populares! Vostram ego imploro fidem,
Agricolae, accolae propinqui qui estis his regionibus,
Ferte opem inopiae atque exemplum pessumum pessum date.
Vindicate, ne inpiorum potior sit pollentia
Quam innocentum, qui se scelere fieri nolunt nobilis.
620
Statuite exemplum inpudenti, date pudori praemium,
Facite hic lege potius liceat quam ui uicto uiuere.
Currite huc in Veneris fanum, uostram iterum imploro fidem,
Qui prope hic adestis quique auditis clamorem meum,
Ferte suppetias qui Veneri Veneriaeque antistitae
625
More antiquo in custodelam suom commiserunt caput,
Praetorquete iniuriae prius collum quam ad uos peruenat.
Quid istuc est negoti? Per ego haec genua te optestor, senex,
Quisquis es - quin tu ergo omitte genua et quid sit mi expedi
Quod tumultues. Teque oro et quaeso, si speras tibi
630
Hoc anno multum futurum sirpe et laserpicium
Eamque euenturam exagogam Capuam saluam et sospitem,
Atque - ab lippitudine usque siccitas ut sit tibi, -
Sanun es? Seu tibi confidis fore multam magydarim,
Vt te ne pigeat dare operam mihi quod te orabo, senex.
635
At ego te per crura et talos tergumque optestor tuom,
Vt tibi ulmeam uberem esse speres uirgidemiam
Et tibi euenturam hoc anno uberem messem mali.
Vt mi istuc dicas negoti quid sit quod tumultues.
Qui lubet maledicere? Equidem tibi bona exoptaui omnia.
640
Bene equidem tibi dico, qui te digna ut eueniant precor.
Opsecro, hoc praeuortere ergo. Quid negotist? Mulieres
Duae innocentes intus hic sunt, tui indigentes auxili,
Quibus aduorsum ius legesque insignite iniuria hic
Facta est fitque in Veneris fano; tum sacerdos Veneria
645
Indigne adflictatur. Quis homo est tanta confidentia
Qui sacerdotem uiolare audeat? Sed eae mulieres
Quae sunt? Aut quid is iniqui fit? Das operam, eloquar.
Veneris signum sunt amplexae. Nunc <homo audacissumus>
Eas deripere uolt. Eas ambas esse oportet <liberas>.
650
Quis istic est qui deos tam parui pendit? Vis <dicam tibi?>
Fraudis, sceleris, parricidi, peiiuri plenissumus,
Legerupa inpudens, inpurus, inuerecundissumus,
Vno uerbo apsoluam, lenost: quid illum porro praedicem?
Edepol infortunio hominem praedicas donabilem.
655
Qui sacerdoti scelestus faucis interpresserit.
At malo cum magno suo fecit hercle. Ite istinc foras,
Turbalio, Sparax. Vbi estis? I opsecro intro, subueni
Illis. iterum haud imperabo. Sequimini hac. Age nunciam,
Iube oculos elidere, itidem ut sepiis faciunt coqui.
660
Proripite hominem pedibus huc itidem quasi occisam suem. -
Audio tumultum. Opinor, leno pugnis pectitur.
Nimis uelim inprobissumo homini malas edentauerint.
Sed eccas ipsae huc egrediuntur timidae e fano mulieres.
Nunc id est quom omnium copiarum atque opum,
665
Auxili, praesidi uiduitas nos tenet.
<Nec salust> nec uiast quae salutem adferat,
<Nec quam in partem> ingredi persequamur
Scimus: tanto in metu nunc sumus ambae,
<Tanta> inportunitas tantaque iniuria
670
Orta in nos est modo hic intus ab nostro ero,
Quin scelestus sacerdotem anum praecipes
Reppulit, propulit perquam indignis modis
Nosque ab signo intumo ui deripuit sua.
Sed nunc sese ut ferunt res fortunaeque nostrae,
675
Par moriri est. Neque est melius morte in malis
Rebus miseris. Quid est? Quae illaec oratiost?
Cesso ego has consolari. Heus Palaestra! Qui uocat?
Ampelisca. Opsecro, quis est qui uocat?
Quis is est qui nominat? Si respexis, scies.
680
O salutis meae spes. Tace ac bono animo es.
680a
Me uide. Si modo id liceat, uis ne opprimat,
Quae uis uim mi adferam ipsa adigit. Ah! Desine,
681a
Nimis inepta es.
Desiste dictis nunciam miseram me consolari;
Nisi quid re praesidium apparas, Trachalio, acta haec res est.
Certumst moriri quam hunc pati <saeuire> lenonem in me.
685
Sed muliebri animo sum tamen: miserae <quom uenit> in mentem
Mihi mortis, metus membra occupat. Edepol diem hunc acerbum!
Bonum animum habete. Nam, opsecro, unde iste animus mi inuenitur?
Ne, inquam, timete; adsidite hic in ara. Quid istaec ara
Prodesse nobis <plus> potest quam signum in fano hic intus
690
Veneris, quod amplexae modo, unde abreptae per uim miserae?
Sedete hic modo, ego hinc uos tamen tutabor. Aram habete hanc
Vobis pro castris, moenia hinc ego uos defensabo;
Praesidio Veneris malitiae lenonis contra incedam.
Tibi auscultamus et, Venus alma, ambae te opsecramus,
695
Aram amplexantes hanc tuam lacrumantes, genibus nixae,
In custodelam nos tuam ut recipias et tutere;
Illos scelestos qui tuom fecerunt fanum parui
Fac ut ulciscare nosque ut hanc tua pace aram opsidere
Patiare: lautae ambae sumus opera Neptuni noctu,
700
Ne indignum id habeas neue idcirco nobis uitio uortas,
Si quippiamst minus quod bene esse lautum tu arbitrare.
Venus, aequom has petere intellego: decet aps te id impetrari;
Ignoscere his te conuenit: metus has id ut faciant subigit.
Te ex concha natam esse autumant, caue tu harum conchas spernas.
705
Sed optume eccum exit senex patronus mihique et uobis.
Exi e fano, natum quantum est hominum sacrilegissume.
Vos in aram abite sessum. Sed ubi sunt? Huc respice.
Optume, istuc uolueramus. Iube modo accedat prope.
Tun legerupionem hic nobis cum dis facere postulas?
710
Pugnum in os impinge. Iniqua haec patior cum pretio tuo.
At etiam minitatur audax? ius meum ereptum est mihi,
Meas mihi ancillas inuito me eripis. Habe iudicem
De senatu Cyrenensi quemuis opulentum uirum,
Si tuas esse oportet niue eas esse oportet liberas
715
Neu te in carcerem compingi aequom est aetatemque ibi
Te usque habitare, donec totum carcerem contriueris.
Non hodie isti rei auspicaui, ut cum furcifero fabuler.
Te ego appello. Cum istoc primum qui te nouit disputa.
Tecum ago. Atqui mecum agendumst. Suntne illae ancillae tuae?
720
Sunt. Agedum ergo, tange utramuis digitulo minimo modo.
Quid si attigero? Extemplo hercle ego te follem pugilatorium
Faciam et pendentem incursabo pugnis, peiiurissume.
Mihi non liceat meas ancillas Veneris de ara abducere?
Non licet: ita est lex apud nos - Mihi cum uostris legibus
725
Nihil est commerci. Equidem istas iam ambas educam foras.
Tu, senex, si istas amas, huc arido argentost opus;
Si autem Veneri complacuerunt, habeat, si argentum dabit.
Di tibi argentum! Nunc adeo meam ut scias sententiam,
Occipito modo illis adferre uim ioculo pauxillulum,
730
Ita ego te hinc ornatum amittam tu ipsus te ut non noueris.
Vos adeo, ubi ego innuero uobis, ni ei caput exoculassitis,
Quasi murteta iunci, item ego uos uirgis circumuinciam.
Vi agis. Etiam uim proportas, flagiti flagrantia?
Tun, trifurcifer, mihi audes inclementer dicere?
735
Fateor, ego trifurcifer sum, tu es homo adprime probus:
Numqui minus hasce esse oportet liberas? Quid, liberas?
Atque eras tuas quidem hercle atque ex germana Graecia;
Nam altera haec est nata Athenis ingenuis parentibus.
Quid ego ex te audio? Hanc Athenis esse natam liberam.
740
Mea popularis, opsecro, haec est? Non tu Cyrenensis es?
Immo Athenis natus altusque educatusque Atticis.
Opsecro, defende ciuis tuas, senex. O filia
Mea, quom hanc uideo, mearum me apsens miseriarum commones;
Trima quae periit mi iam tanta esset, si uiuit, scio.
745
Argentum ego pro istisce ambabus quoiae erant domino dedi;
Quid mea refert Athenis natae haec an Thebis sient,
Dum mihi recte seruitutem seruiant? Itane, inpudens?
Tune hic, feles uirginalis, liberos parentibus
Sublectos habebis atque indigno quaestu conteres?
750
Nam huic alterae quae patria sit profecto nescio,
Nisi scio probiorem hanc esse quam te, inpuratissume.
Tuae istae sunt? Contende ergo uter sit tergo - uerior:
Ni offerrumentas habebis pluris in tergo tuo
Quam ulla nauis longa clauos, tum ego ero mendacissumus:
755
Postea aspicito meum, quando ego tuom inspectauero:
Ni erit tam sincerum ut quiuis dicat ampullarius
Optumum esse operi faciundo corium et sincerissumum,
Quid caussaest quin uirgis te usque ad saturitatem sauciem?
Quid illas spectas? Quas si attigeris, oculos eripiam tibi.
760
Atqui, quia uotas, utramque iam mecum abducam semul.
Quid facies? Volcanum adducam, is Venerist aduorsarius.
Quo illic it? Heus, ecquis hic est? Heus! Attigeris ostium,
Iam hercle tibi messis in ore fiet mergis pugneis.
Nullum habemus ignem, ficis uictitamus aridis.
765
Ego dabo ignem, siquidem in capite tuo conflandi copiast.
Ibo hercle aliquo quaeritatum ignem. Quid quom inueneris?
Ignem magnum hic faciam. Quin inhumanum exuras tibi?
Immo hasce ambas hic in ara ut uiuas comburam, id uolo.
Iam hercle ego te continuo barba arripiam, in ignem coniciam
770
Teque ambustulatum obiciam magnis auibus pabulum.
Quom coniecturam egomet mecum facio, haec illast simia
Quae has hirundines ex nido uolt eripere ingratieis,
Quod ego in somnis somniaui. Scin quid tecum oro, senex?
Vt illas serues, uim defendas, dum ego erum adduco meum.
775
Quaere erum atque adduce. At hic ne - maxumo malo suo
Si attigerit siue occeptassit. Cura. Curatumst, abi.
Hunc quoque adserua ipsum ne quo abitat; nam promissimus
Carnufici aut talentum magnum aut hunc hodie sistere.
Abi modo, ego dum hoc <curabo> recte. Iam ego reuenero.
780
Vtrum tu, leno, cum malo lubentius
Quiescis an sic sine malo, si copiast?
Ego quae tu loquere flocci non facio, senex.
Meas quidem te inuito et Venere et summo Ioue
De ara capillo iam deripiam. Tangedum.
785
Tangam hercle uero. Agedum ergo, accede huc modo.
Iubedum recedere istos ambo illuc modo.
Immo ad te accedent. Non hercle equidem censeo.
Quid ages si accedent propius? Ego recessero.
Verum, senex, si te umquam in urbe offendero,
790
Numquam hercle quisquam me lenonem dixerit
Si te non ludos pessumos dimissero.
Facito istuc quod minitare; sed nunc interim,
Si illas attigeris, dabitur tibi magnum malum.
Quam magnum uero? Quantum lenoni sat est.
795
Minacias ego flocci non faciam tuas,
Equidem has te inuito iam ambas rapiam. Tangedum.
Tangam hercle uero. Tanges, at scin quo modo?
I dum, Turbalio, curriculo, adferto domo
Duas clauas. Clauas? Sed probas. Propera cito.
800
Ego te hodie faxo recte acceptum ut dignus es.
Eheu! Scelestus galeam in naui perdidi;
Nunc mi opportuna hic esset, salua si foret.
Licet saltem istas mi appellare? Non licet.
805
Ehem! Optume edepol eccum clauator aduenit.
Illud quidem edepol tinnimentum est auribus.
Age accipe illinc alteram clauam, Sparax.
Age, alter istinc, alter hinc adsistite.
Adsistite ambo. Sic. Audite nunciam
810
Si hercle illic illas hodie digito tetigerit
Inuitas, nei istunc istis inuitassitis
Vsque adeo donec qua domum abeat nesciat,
Periistis ambo. Si appellabit quempiam,
Vos respondetote istinc istarum uicem;
815
Sin ipse abitere hinc uolet, quantum potest
Extemplo amplectitote crura fustibus.
Etiam me abire hinc non sinent? Dixi satis.
Et ubi ille cum ero seruos huc aduenerit,
Qui erum accersiuit, itote extemplo domum.
820
Curate haec sultis magna diligentia. -
Heu hercle! Ne istic fana mutantur cito:
Iam hoc Herculei est, Veneris fanum quod fuit,
Ita duo destituit signa hic cum clauis senex.
Non hercle quo hinc nunc gentium aufugiam scio,
825
Ita nunc mi utrumque saeuit, et terra et mare.
Palaestra! Quid uis? Apage, controuorsia est,
Haec quidem Palaestra quae respondit non mea est.
Heus, Ampelisca! Caue sis infortunio.
†Vt potest, ignaui† homines satis recte monent.
830
Sed uobis dico, heus uos! Num molestiaest
Me adire ad illas propius? Nihil - nobis quidem.
Numquid molestum mihi erit? Nihil, si caueris.
Quid est quod caueam? Em! A crasso infortunio.
Quaeso hercle abire ut liceat. Abeas, si uelis.
835
Bene hercle factum. Habeo uobis gratiam.
Non cedam potius. Illic astato ilico.
Edepol proueni nequiter multis modis.
Certumst hasce hodie usque opsidione uincere.
Meamne ille amicam leno ui, uiolentia
840
De ara deripere Veneris uoluit? Admodum.
Quin occidisti extemplo? Gladius non erat.
Caperes aut fustem aut lapidem. Quid? Ego quasi canem
Hominem insectarer lapidibus nequissumum?
Nunc pol ego perii, Plesidippus eccum adest.
845
Conuorret iam hic me totum cum puluisculo.
Etiamne in ara tunc sedebant mulieres,
Quom ad me profectus ire? Ibidem nunc sedent.
Quis illas nunc illic seruat? Nescioquis senex,
Vicinus Veneris; is dedit operam optumam.
850
Is nunc cum seruis seruat. Ego mandaueram.
Duc me ad lenonem recta. Vbi illic est homo?
Salue. Salutem nil moror. Opta ocius:
Rapi te optorto collo mauis an trahi?
Vtrumuis opta dum licet. Neutrum uolo.
855
Abi sane ad litus curriculo, Trachalio,
Iube illos in urbem ire obuiam ad portum mihi,
Quos mecum duxi, hunc qui ad carnuficem traderent.
Post huc redito atque agitato hic custodiam.
Ego hunc scelestum in ius rapiam exsulem.
860
Age, ambula in ius. Quid ego deliqui? Rogas?
Quin arrabonem a me accepisti ob mulierem
Et eam hinc abduxti? Non auexi. Qur negas?
Quia pol prouexi: auehere non quiui miser.
Equidem tibi me dixeram praesto fore
865
Apud Veneris fanum: <num> quid muto? Sumne ibi?
In iure caussam dicito, hic uerbum sat est:
Sequere. Opsecro te, subueni mi, Charmides.
Rapior optorto collo. Quis me nominat?
Viden me ut rapior? Video atque inspecto lubens.
870
Non subuenire mi audes? Quis homo te rapit?
Adulescens Plesidippus. Vt nanctus habe.
Bono animo meliust te in neruom conrepere.
Tibi optigit quod plurumi exoptant sibi.
Quid id est? Vt id quod quaerant inueniant sibi.
875
Sequere, opsecro, me. Pariter suades qualis es:
Tu in neruom rapere, eo me opsecras ut te sequar.
Etiam retentas? Perii! Verum sit uelim.
Tu, mea Palaestra et Ampelisca, ibidem ilico
Manete dum ego huc redeo. Equidem suadeo
880
Vt ad nos abeant potius, dum recipis. Placet,
Bene facitis. Fures mi estis. Quid, fures? Rape.
Oro, opsecro, Palaestra. Sequere, carnufex.
Hospes - Non sum hospes, repudio hospitium tuom.
Sicine me spernis? Sic ago. Semel bibo.
885
Di te infelicent! - Isti capiti dicito.
Credo alium in aliam beluam hominem uortier:
Illic in columbum, credo, leno uortitur,
Nam in columbari collus hau multo post erit;
In neruom ille hodie nidamenta congeret.
890
Verum tamen ibo ei aduocatus ut siem,
Si qui mea opera citius - addici potest. -
Bene factum et uolup est me hodie bis mulierculis
Tetulisse auxilium. Iam clientas repperi,
Atque ambas forma scitula atque aetatula.
895
Sed uxor scelesta me omnibus seruat modis,
Ne quid significem quippiam mulierculis.
Sed Gripus seruos noster quid rerum gerat
Miror, de nocte qui abiit piscatum ad mare.
Pol magis sapisset si dormiuisset domi,
900
Nam nunc et operam ludos facit et retiam,
Vt tempestas est nunc atque ut noctu fuit.
In digitis hodie percoquam quod ceperit,
Ita fluctuare uideo uehementer mare.
Sed ad prandium uxor me uocat. Redeo domum.
905
Iam meas opplebit auris uaniloquentia. -
Neptuno has ago gratias meo patrono,
Qui salsis locis incolit pisculentis,
Quom me ex suis locis pulchre ornatum expediuit,
Templis redducem, pluruma praeda onustum,
910
Salute horiae, quae in mari fluctuoso
Piscatu nouo me uberi compotiuit
Miroque modo atque incredibili hic piscatus mihi lepide euenit,
Neque piscium ullam unciam hodie pondo cepi, nisi hoc quod fero hic in rete.
915
Nam ut de nocte multa inpigreque exsurrexi,
Lucrum praeposiui sopori et quieti:
Tempestate saeua experiri expetiui
Paupertatem eri qui et meam seruitutem
Tolerarem, opera hau fui parcus mea.
920
Nimis homo nihilist quist piger nimisque id genus odi ego male.
Vigilare decet hominem qui uolt sua temperi conficere officia.
Non enim illum exspectare <id> oportet, dum erus se ad suom suscitet officium.
Nam qui dormiunt lubenter sine lucro et cum malo quiescunt.
Nam ego nunc mihi, qui inpiger fui,
925
Repperi ut piger si uelim siem:
925a
Hoc ego in mari quidquid hic inest
Repperi. Quidquid inest, graue quidemst; aurum hic
926a
Ego inesse reor; nec mihi conscius est ullus homo.
†Nunc haec tibi occasio, Gripe, optigit ut liberes ex populo praeter te†.
Nunc sic faciam, sic consilium est: ad erum ueniam docte atque astu.
Pauxillatim pollicitabor pro capite argentum ut sim liber.
930
Iam ubi liber ero, igitur demum instruam agrum atque aedis, mancupia,
Nauibus magnis mercaturam faciam, apud reges rex perhibebor.
Post animi caussa mihi nauem faciam atque imitabor Stratonicum,
Oppida circumuectabor.
933a
Vbi nobilitas mea erit clara,
Oppidum magnum communibo;
934a
Ei ego urbi Gripo indam nomen,
935
Monumentum meae famae et factis,
935a
Ibi qui regnum magnum instituam.
Magnas res hic agito in mentem
936a
Instruere. Hunc nunc uidulum condam.
Sed hic rex cum aceto pransurust
937a
Et sale sine bono pulmento.
Heus, mane. Quid maneam? Dum hanc tibi quam trahis rudentem complico.
Mitte modo. At pol ego te adiuuo nam bonis quod bene fit hau perit.
940
Turbida tempestas heri fuit,
Nil habeo, adulescens, piscium, ne tu mihi esse postules;
Non uides referre me uuidum retem sine squamoso pecu?
Non edepol piscis expeto quam tui sermonis sum indigens.
Enicas iam me odio, quisquis es. Non sinam ego abire hinc te. Mane.
945
Caue sis malo. Quid tu, malum, nam me retrahis? Audi.
Non audio. At pol qui audies post. Quin loquere quid uis.
Eho modo est operae pretium quod tibi ego narrare uolo.
Eloqueren quid id est? Vide num quispiam consequitur prope nos.
Ecquid est quod mea referat? Scilicet.
950
Sed boni consili ecquid in te mihi est?
Quid negoti est modo dice. Dicam, tace,
953
Si fidem modo das mihi te non fore infidum.
955
Do fidem tibi, fidus ero, quisquis es. Audi.
Furtum ego uidi qui faciebat;
956a
Noueram dominum, id quoi fiebat,
Post ad furem egomet deuenio
957a
Feroque ei condicionem hoc pacto:
"Ego istuc furtum scio quoi factum est;
958a
Nunc mihi si uis dare dimidium,
Indicium domino non faciam."
959a
Is mihi nihil etiam respondit.
960
Quid inde aequom est dari mihi? Dimidium
Volo ut dicas. Immo hercle etiam plus,
961a
Nam nisi dat, domino dicundum
Censeo. Tuo consilio faciam.
962a
Nunc aduorte animum; namque hoc om-
962b
Ne attinet ad te. Quid factumst?
Vidulum istum quoius est noui ego hominem iam pridem. Quid est?
Et quo pacto periit. At ego quo pacto inuentust scio
965
Et qui inuenit hominem noui et dominus qui nunc est scio.
Nihilo pol pluris tua hoc quam quanti illud refert mea:
Ego illum noui quoius nunc est, tu illum quoius antehac fuit.
Hunc homo feret a me nemo, ne tu te speres potis.
Non ferat si dominus ueniat? Dominus huic, ne frustra sis,
970
Nisi ego nemo natust, hunc qui cepi in uenatu meo.
Itane uero? Ecquem esse dices in mari piscem meum?
Quos quom capio, siquidem cepi, mei sunt; habeo pro meis,
Nec manu adseruntur neque illinc partem quisquam postulat.
In foro palam omnis uendo pro meis uenalibus.
975
Mare quidem commune certost omnibus. Adsentio:
Qui minus hunc communem quaeso mihi esse oportet uidulum?
In mari inuentust communi. Esne inpudenter inpudens?
Nam si istuc ius sit quod memoras, piscatores perierint.
Quippe quom extemplo in macellum pisces prolati sient,
980
Nemo emat, suam quisque partem piscium poscant sibi,
Dicant in mari communi captos. Quid ais, inpudens?
Ausus etiam comparare uidulum cum piscibus?
Eadem tandem res uidetur? In manu non est mea:
Vbi demisi retem atque hamum, quidquid haesit extraho.
985
Meum quod rete atque hami nancti sunt meum potissumumst.
Immo hercle haud est, siquidem quod uas excepisti. Philosophe!
Sed tu enumquam piscatorem uidisti, uenefice,
Vidulum piscem cepisse aut protulisse ullum in forum?
Non enim tu hic quidem occupabis omnis quaestus quos uoles:
990
Et uitorem et piscatorem te esse, inpure, postulas.
Vel te mihi monstrare oportet piscis qui sit uidulus,
Vel quod in mari non natum est neque habet squamas ne feras.
Quid, tu numquam audisti esse antehac uidulum piscem? Scelus,
Nullus est. Immo est profecto; ego qui sum piscator scio;
995
Verum rare capitur, nullus minus saepe ad terram uenit.
Nil agis, dare uerba speras mihi te posse, furcifer.
Quo colore est, hoc colore capiuntur pauxilluli;
Sunt alii puniceo corio, magni item; atque atri. Scio.
Tu hercle, opino, in uidulum te bis conuortes, nisi caues:
1000
Fiet tibi puniceum corium, postea atrum denuo.
Quod scelus hodie hoc inueni! Verba facimus, it dies.
Vide sis quoiius arbitratu nos uis facere. Viduli
Arbitratu. <Itane?> Ita enim uero. Stultus es. Salue, Thales.
Tu istunc hodie non feres, nisi das sequestrum aut arbitrum
1005
Quoiius haec res arbitratu fiat. Quaeso, sanun es?
Elleborosus sum. Ego cerritus, hunc non amittam tamen.
Verbum etiam adde unum, iam in cerebro colaphos apstrudam tuo;
Iam ego te hic, itidem quasi peniculus nouos exurgeri solet,
Ni hunc amittis, exurgebo quidquid umoris tibist.
1010
Tange: adfligam ad terram te itidem ut piscem soleo polypum.
Vis pugnare? Quid opust? Quin tu potius praedam diuide.
Hinc tu nisei malum fruniscei nihil potes, ne postules.
Abeo ego hinc. At ego hinc offlectam nauem, ne quo abeas. Mane.
Sei tu proreta isti naui es, ego gubernator ero.
1015
Mitte rudentem, sceleste. Mittam: omitte uidulum.
Numquam hercle hinc hodie ramenta fies fortunatior.
Non probare pernegando mihi potes, nisi pars datur
Aut ad arbitrum redeitur aut sequestro ponitur.
Quemne ego excepi in mari - At ego inspectaui e litore.
1020
Mea opera, labore et rete et horia? Numqui minus,
Si ueniat nunc dominus quoiiust, ego qui inspectaui procul
Te hunc habere, fur sum quam tu? Nihilo. Mane, mastigia:
Quo argumento socius non sum et fur sum? Facdum ex te sciam.
Nescio neque ego istas uostras leges urbanas scio,
1025
Nisi quia hunc meum esse dico. Et ego item esse aio meum.
Mane, iam repperi quo pacto nec fur nec socius sies.
Quo pacto? Sine me hinc abire, tu abi tacitus tuam uiam;
Nec tu me quoiquam indicassis neque ego tibi quicquam dabo;
Tu taceto, ego mussitabo: hoc optumum atque aequissumum est.
1030
Ecquid condicionis audes ferre? Iam dudum fero:
Vt abeas, rudentem amittas, mihi molestus ne sies.
Mane dum refero condicionem. Te, opsecro hercle, aufer modo.
Ecquem in heis locis nouisti? Oportet uicinos meos.
Vbi tu hic habitas? Porro illic longe usque in campis ultumis.
1035
Vin qui in hac uilla habitat, eiius arbitratu fieri?
Paullisper remitte restem dum concedo et consulo.
Fiat. Eugae! Salua res est, praeda haec perpetua est mea;
Ad meum erum arbitrum uocat me hic intra praesepis meas:
Numquam hercle hodie abiudicabit ab suo triobolum.
1040
Ne iste hau scit quam condicionem tetulerit. Ibo ad arbitrum.
Quid igitur? Quamquam istuc esse ius meum certo scio,
Fiat istuc potius quam nunc pugnem tecum. Nunc places.
Quamquam ad ignotum arbitrum me appellis, si adhibebit fidem,
Etsi ignotust, notus: si non, notus ignotissumust.
1045
Serio edepol, quamquam uobis <uolo> quae uoltis, mulieres,
Metuo propter uos ne uxor mea me extrudat aedibus,
Quae me paelices adduxe dicet ante oculos suos.
Vos confugite in aram potius quam ego. Miserae periimus.
Ego uos saluas sistam, ne timete. Sed quid uos foras
1050
Prosequimini? Quoniam ego adsum, faciet nemo iniuriam;
Ite, inquam, domum ambo nunciam ex praesidio praesides.
O ere, salue. Salue, Gripe. Quid fit? Tuos ne hic seruos est?
Hau pudet. Nil ago tecum. Ergo abi hinc sis. Quaeso responde, senex:
Tuos hic seruost? Meus est. Em istuc optume, quando tuost.
1055
Iterum te saluto. Et ego te. Tunc es qui hau multo prius
Abiisti hinc erum accersitum? Ego is sum. Quid nunc uis tibi?
Nempe hic tuos est? Meus est. Istuc optume, quando tuost.
Quid negotist? Vir scelestus illic est. Quid fecit tibi
Vir scelestus? homini ego isti talos subfringi uolo.
1060
Quid est? Qua de re litigatis nunc inter uos? Eloquar.
Immo ego eloquar. Ego, opinor, rem facesso. Si quidem
Sis pudicus, hinc facessas. Gripe, animum aduorte ac tace.
Vtin istic prius dicat? Audi. Loquere tu. Alienon prius
Quam tuo dabis orationem? Vt nequitur comprimi!
1065
Ita ut occepi dicere, illum quem dudum <e fano foras>
Lenonem extrusisti, hic eiius uidulum eccillum <tenet>.
Non habeo. Negas quod oculis uideo? At ne uideas uelim.
Habeo, non habeo: quid tu me curas quid rerum geram?
Quo modo habeas, id refert, iurene anne iniuria.
1070
Ni istum cepi, nulla caussa est quin me condones cruci;
Si in mari retia prehendi, qui tuom potiust quam meum?
Verba dat. Hoc modo res gesta est ut ego dico. Quid tu ais?
Quod primarius uir dicat: comprime hunc sis, si tuost.
Quid? Tu idem mihi uis fieri quod erus consueuit tibi?
1075
Si ille te comprimere solitust, hic noster nos non solet.
Verbo illo modo ille uicit. Quid nunc tu uis? Dic mihi.
Equidem ego neque partem posco mihi istinc de istoc uidulo
Neque meum esse hodie umquam dixi; sed isti inest cistellula
Huiius mulieris, quam dudum dixi fuisse liberam.
1080
Nempe tu hanc dicis quam esse aiebas dudum popularem meam?
Admodum; et ea quae olim parua gestauit crepundia
Istic in ista cistula insunt, quae istic inest in uidulo.
Hoc neque isti usust et illi miserae suppetias feret,
Si id dederit qui suos parentes quaerat. Faciam ut det. Tace.
1085
Nihil hercle ego sum isti daturus. Nihil peto nisi cistulam
Et crepundia. Quid si ea sunt aurea? Quid istuc tua?
Aurum auro expendetur, argentum argento exaequabimus.
Fac sis aurum ut uideam, post ego faciam ut uideas cistulam.
Caue malo ac tace tu. tu perge ut occepisti dicere.
1090
Vnum te opsecro ut ted huiius commiserescat mulieris
Si quidem hic lenonis eius est uidulus, quem suspicor;
Hic nisi de opinione certum nihil dico tibi.
Viden? Scelestus aucupatur. Sine me ut occepi loqui.
Si scelesti illius est hic quoiius dico uidulus,
1095
Haec poterunt nouisse: ostendere his iube. Ain? Ostendere?
Haud iniquom dicit, Gripe, ut ostendatur uidulus.
Immo hercle insignite inique. Quidum? Quia, si ostendero,
Continuo hunc nouisse dicent scilicet. Scelerum caput,
Vt tute es item omnis censes esse, peiiuri caput?
1100
Omnia istaec ego facile patior, dum hic hinc a me sentiat.
Atqui nunc aps te stat, uerum hinc cibit testimonium.
Gripe, aduorte animum. Tu paucis expedi quid postulas.
Dixi equidem, sed si parum intellexti, dicam denuo.
Hasce ambas, ut dudum dixi, ita esse oportet liberas:
1105
Haec Athenis parua fuit uirgo surrupta. Dic mihi,
Quid id ad uidlum pertinet, seruae sint istae an liberae?
Omnia iterum uis memorari, scelus, ut defiat dies.
Apstine maledictis et mihi quod rogaui dilue.
Cistellam isti inesse oportet caudeam in isto uidulo,
1110
Vbi sunt signa qui parentes noscere haec possit suos,
Quibucum periit parua Athenis, sicuti dixi prius.
Iuppiter te dique perdant! Quid ais, uir uenefice?
Quid, istae mutae sunt, quae pro se fabulari non queant?
Eo tacent quia tacita bonast mulier semper quam loquens.
1115
Tum pol tu pro portione nec uir nec mulier mihi es.
Quidum? Quia enim neque loquens es neque tacens umquam bonus.
Quaeso, enumquam hodie licebit mihi loqui? Si praeterhac
<Vnum> uerbum faxis hodie, ego tibi comminuam caput.
Vt id occepi dicere, senex, eam te quaeso cistulam
1120
Vt iubeas hunc reddere illis; ob eam si quid postulat
Sibi mercedis, dabitur: aliud quidquid ibi est habeat sibi.
Nunc demum istuc dicis, quoniam ius meum esse intellegis:
Dudum dimidiam petebas partem. Immo etiam nunc peto.
Vidi petere miluom, etiam quom nihil auferret tamen.
1125
Non ego te comprimere possum sine malo? Si istic tacet,
Ego tacebo; si iste loquitur, sine me pro parti loqui.
Cedo modo mihi istum uidlum, Gripe. Concredam tibi:
Ac si istorum nihil sit, ut mihi reddas. Reddetur. Tene.
Audi nunciam, Palaestra atque Ampelisca, hoc quod loquor.
1130
Estne hic uidlus ubi cistellam tuam inesse aiebas? Is est.
Perii hercle ego miser! Vt priuquam plane aspexit ilico
Eum esse dixit! Faciam ego hanc rem ex procliui planam tibi.
Cistellam isti inesse oportet caudeam in isto uidulo.
Ibi ego dicam quidquid inerit nominatim: tu mihi
1135
Nullum ostenderis; si falsa dicam frustra dixero,
Vos tamen istaec quidquid isti inerit uobis habebitis;
Sed si erunt uera, tum opsecro te ut mea mihi reddantur. Placet.
Ius merum oras meo quidem animo. At meo hercle iniuriam.
Quid si ista aut superstitiosa aut hariolast atque omnia
1140
Quidquid insit uera dicet? Idne habebit hariola?
Non feret nisi uera dicet: nequiquam hariolabitur.
Solue uidulum ergo, ut quid sit uerum quam primum sciam.
Hoc habet, solutust. Aperi. Video cistellam. Haecinest?
Istaec est. O mei parentes, hic uos conclusos gero,
1145
Huc opesque spesque uostrum cognoscendum condidi.
Tum tibi hercle deos iratos esse oportet, quisquis es,
Quae parentes tam in angustum tuos locum compegeris.
Gripe, accede huc; tua res agitur. Tu, puella, istinc procul
Dicito quid insit et qua facie, memorato omnia.
1150
Si hercle tantillum peccassis, quod posterius postules
Te ad uerum conuorti, nugas, mulier, magnas egeris.
Ius bonum oras. Edepol hau te orat, nam tu iniurius.
Loquere nunciam, puella. Gripe, animum aduorte ac tace.
Sunt crepundia. Ecca uideo. Perii in primo proelio.
1155
Mane, ne ostenderis. Qua facie sunt? Responde ex ordine.
Ensiculust aureolus primum litteratus. Dice dum,
In eo ensiculo litterarum quid est? Mei nomen patris.
Post altrinsecust securicula ancipes, itidem aurea,
Litterata: ibi matris nomen in securiculast. Mane.
1160
Dic, in ensiculo quid nomen est paternum? Daemones.
Di inmortales, ubi loci sunt spes meae? Immo edepol meae?
Pergite, opsecro, continuo. Placide, aut ite in malam crucem.
Loquere matris nomen hic quid in securicula siet.
Daedalis. Di me seruatum cupiunt. At me perditum.
1165
Filiam meam esse hanc oportet, Gripe. Sit per me quidem.
Qui te di omnes perdant, qui me hodie oculis uidisti tuis,
Meque adeo scelestum, qui non circumspexi centiens,
Prius me ne quis inspectaret quam rete extraxi ex aqua!
Post sicilicula argenteola et duae conexae maniculae et
1170
Sucula - Quin tu i dierecta cum sucula et cum porculis.
Et bulla aurea est pater quam dedit mi natali die.
Ea est profecto. Contineri quin complectar non queo.
Filia mea, salue. Ego is sum qui te produxi pater,
Ego sum Daemones et mater tua eccam hic intus Daedalis.
1175
Salue, mi pater insperate. Salue. Vt te amplector lubens!
Volup est quom istuc ex pietate uostra uobis contigit.
Capedum, hunc si potes fer intro uidulum, age, Trachalio.
Ecce Gripi scelera! Quom istaec res male euenit tibi,
Gripe, gratulor. Age eamus, mea gnata, ad matrem tuam,
1180
Quae ex te poterit argumentis hanc rem magis exquirere,
Quae te magis tractauit magique signa pernouit tua. -
Intro eamus omnes, quando operam promiscam damus.
Sequere me, Ampelisca. - Quom te di amant uoluptati est mihi. -
Sumne ego scelestus qui illunc hodie excepi uidulum?
1185
Aut quom excepi, qui non alicubi in solo apstrusi loco?
Credebam edepol turbulentam praedam euenturam mihi,
Quia illa mihi tam turbulenta tempestate euenerat.
Credo edepol ego illic inesse argenti et auri largiter.
Quid meliust quam ut hinc intro abeam et me suspendam clanculum,
1190
Saltem tantisper dum apscedat haec a me aegrimonia?
Pro di inmortales! Quis me est fortunatior,
Qui ex inprouiso filiam inueni meam?
Satin si quoii homini di esse bene factum uolunt,
Aliquo illud pacto optingit optatum piis?
1195
Ego hodie neque speraui neque credidi:
Is inprouiso filiam inueni tamen;
Et eam de genere summo adulescenti dabo
Ingenuo, Atheniensi et cognato meo.
Ego eum adeo arcessi huc ad me quam primum uolo
1200
Iussique exire huc eiius seruom, ut ad forum
Iret; nondum egressum esse eum, id miror tamen.
Accedam, opinor, ad fores. Quid conspicor?
Vxor complexa collo retinet filiam.
Nimis paene inepta atque odiosa eius amatiost.
1205
Aliquando osculando meliust, uxor, pausam fieri;
Atque adorna, ut rem diuinam faciam, quom intro aduenero,
Laribus familiaribus, quom auxerunt nostram familiam.
Sunt domi agni et porci sacres. Sed quid istum remoramini,
Mulieres, Trachalionem? Atque optume eccum exit foras!
1210
Vbi ubi erit, iam inuestigabo et mecum ad te adducam simul
Plesidippum. Eloquere ut haec res optigit de filia;
Eum roga ut relinquat alias res et huc ueniat. Licet.
Dicito daturum meam illi filiam uxorem. Licet.
Et patrem eiius me nouisse et mihi esse cognatum. Licet.
1215
Sed propera. Licet. Iam hic fac sit, cena ut curetur. Licet.
Omnian licet? Licet. Sed scin quid est quod te uolo?
Quod promisisti ut memineris, hodie ut liber sim. Licet.
Fac ut exores Plesidippum ut me <manu> emittat. Licet.
Et tua filia facito oret: facile exorabit. Licet.
1220
Atque ut mi Ampelisca nubat, ubi ego sim liber. Licet.
Atque ut gratum mi beneficium factis experiar. Licet.
Omnian licet? Licet: tibi rusum refero gratiam.
Sed propera ire in urbem actutum et recipe te huc rusum. Licet.
Iam hic ero. Tu interibi adorna ceterum quod opust. - Licet.
1225
Hercules istum infelicet cum sua licentia!
Ita meas repleuit auris quidquid memorabam "licet."
Quam mox licet te compellare, Daemones?
Quid est negoti, Gripe? De illo uidulo:
Si sapias, sapias; habeas quod di danunt boni.
1230
Aequom uidetur tibi, ut ego alienum quod est
Meum esse dicam? Quodne ego inueni in mari?
Tanto illi melius optigit qui perdidit;
Tuom esse nihilo magis oportet uidulum.
Isto tu pauper es quom nimis sancte pius.
1235
O Gripe, Gripe, in aetate hominum plurumae
Fiunt trasennae, ubi decipiuntur dolis.
Atque edepol in eas plerumque esca imponitur:
Quam si quis auidus poscit escam auariter,
Decipitur in trasenna auaritia sua.
1240
Ille qui consulte, docte atque astute cauet,
Diutine uti bene licet partum bene.
Mihi istaec uidetur praeda praedatum irier,
Vt cum maiore dote abeat quam aduenerit.
Egone ut quod ad me adlatum esse alienum sciam
1245
Celem? Minime istuc faciet noster Daemones.
Semper cauere hoc sapientis aequissumumst
Ne conscii sint ipsi malefici suis.
Ego mihi conlusim nil moror ullum lucrum.
Spectaui ego pridem comicos ad istunc modum
1250
Sapienter dicta dicere, atque is plaudier,
Quom illos sapientis mores monstrabant poplo:
Sed quom inde suam quisque ibant diuorsi domum,
Nullus erat illo pacto ut illi iusserant.
Abi intro, ne molestus, linguae tempera.
1255
Ego tibi daturus nihil sum, ne tu frustra sis.
At ego deos quaeso ut, quidquid in illo uidulost,
Si aurum, si argentum est, omne id ut fiat cinis. -
Illuc est quod nos nequam seruis utimur.
Nam illic cum seruo si quo congressus foret,
1260
Et ipsum sese et illum furti astringeret;
Dum praedam habere se censeret, interim
Praeda ipsus esset, praeda praedam duceret.
Nunc hinc intro ibo et sacruficabo, postibi
Iubebo nobis cenam continuo coqui. -
1265
Iterum mihi istaec omnia itera, mi anime, mi Trachalio,
Mi liberte, mi patrone potius, immo mi pater.
Repperit patrem Palaestra suom atque matrem? Repperit.
Et popularis est? Opino. Et nuptura est mi? Suspicor.
Censen hodie despondebit eam mi, quaeso? Censeo.
1270
Quid? Patri etiam gratulabor quom illam inuenit? Censeo.
Quid matri eiius? Censeo. Quid ergo censes? Quod rogas
Censeo. Dic ergo quanti censes? Egone? Censeo.
Adsum equidem, ne censionem semper facias. Censeo.
Quid si curram? Censeo. An sic potius placide? Censeo.
1275
Etiamne eam adueniens salutem? Censeo. Etiam patrem?
Censeo. Post eiius matrem? Censeo. Quid postea?
Etiamne adueniens complectar eius patrem? Non censeo.
Quid matrem? Non censeo. Quid eampse illam? Non censeo.
Perii! Dilectum dimisit. Nunc non censet quom uolo.
1280
Sanus non es. Sequere. - Duc me, mi patrone, quo lubet. -
Quis me est mortalis miserior qui uiuat alter hodie,
Quem ad recuperatores modo damnauit Plesidippus?
Abiudicata a me modo est Palaestra. Perditus sum.
Nam lenones ex Gaudio credo esse procreatos,
1285
Ita omnes mortales, si quid est mali lenoni, gaudent.
Nunc alteram illam quae mea est uisam huc in Veneris fanum,
Saltem ut eam abducam, de bonis quod restat reliquiarum,
Numquam edepol hodie ad uesperum Gripum inspicietis uiuom
Nisi uidulus mihi redditur. Perii quom mentionem
1290
Fieri audio usquam uiduli: <est> quasi palo pectus tundat.
Istic scelestus liber est: ego qui in mari prehendi
Rete atque excepi uidulum, ei darei negatis quicquam.
Pro di inmortales! Suo mihi hic sermone arrexit auris.
Cubitum hercle longis litteris signabo iam usquequaque,
1295
Si quis perdiderit uidulum cum auro atque argento multo,
Ad Gripum ut ueniat. Non feretis istum, ut postulatis.
Meum hercle illic homo uidulum scit qui habet, ut ego opinor.
Adeundus mihi illic est homo. Di, quaeso, subuenite.
Quid me intro reuocas? Hoc uolo hic ante ostium extergere.
1300
Nam hoc quidem pol e robigine, non est e ferro factum,
Ita quanto magis extergeo rutilum, atque tenuius fit.
Nam quidem hoc uenenatumst uerum: ita in manibus consenescit.
Adulescens, salue. Di te ament cum inraso capite. Quid fit?
Verum extergetur. Vt uales? Quid tu? Num medicus, quaeso, es?
1305
Immo edepol una littera plus sum quam medicus. Tum tu
Mendicus es? Tetigisti acu. Videtur digna forma.
Sed quid tibi est? Hac proxuma nocte in mari mi et alii
Confracta est nauis, perdidi quidquid erat miser ibi omne.
Quid perdidisti? Vidulum cum auro atque argento multo.
1310
Ecquid meministi in uidulo qui periit quid ibi infuerit?
Quid refert, qui periit? Tamen - Sine hoc, aliud fabulemur.
Quid si ego sciam qui inuenerit? Volo ex te scire signa.
Nummi octingenti aurei in marsuppio infuerunt,
Praeterea centum minaria Philippea in pasceolo sorsus.
1315
Magna hercle praedast, largiter mercedis indipiscar;
Di homines respiciunt: bene ego hinc praedatus ibo.
Profecto est huiius uidulus. Perge alia tu expedire.
Talentum argenti commodum magnum inerit in crumina,
Praeterea sinus, cantharus, epichysis, gaulus, cyathus.
1320
Papae! Diuitias tu quidem habuisti luculentas.
Miserum istuc uerbum et pessumum est, "habuisse" et nihil habere.
Quid dare uelis qui istaec tibi inuestiget indicetque?
Eloquere propere celeriter. Nummos trecentos. Tricas.
Quadrigentos. Tramas putidas. Quingentos. Cassam glandem.
1325
Sescentos. Curculiunculos minutos fabulare.
Dabo septingentos. Os calet tibi, nunc id frigefactas.
Mille dabo nummum. Somnias. Nihil addo. Abi igitur. Audi:
Si hercle abiero hinc, hic non ero. Vin centum et mille? Dormis.
Eloquere quantum postules. Quo nihil inuitus addas:
1330
Talentum magnum. Non potest triobolum hinc abesse.
Proin tu uel aias uel neges. Quid istic? Necessum est, uideo:
Dabitur talentum. Accede dum huc: Venus haec uolo adroget te.
Quod tibi lubet id mi impera. Tange aram hanc Veneris. Tango.
Per Venerem hanc iurandum est tibi. Quid iurem? Quod iubebo.
1335
Praei uerbis quiduis. Quod domi est, numquam ulli supplicabo.
Tene aram hanc. Teneo. Deiera te mi argentum daturum
Eodem die, <tui> uiduli ubi sis potitus. Fiat.
Venus Cyrenensis, testem te testor mihi,
Si uidulum illum quem ego in naui perdidi
1340
Cum auro atque argento saluom inuestigauero
Isque in potestatem meam peruenerit,
Tum ego huic Gripo, inquito et me tangito -
Tum ego huic Gripo (dico, Venus, ut tu audias)
Talentum argenti magnum continuo dabo.
1345
†Si† fraudassis, dic ut te in quaestu tuo
Venus eradicet, caput atque aetatem tuam.
Tecum hoc habeto tamen, ubi iuraueris.
Illaec aduorsum si quid peccasso, Venus,
Veneror te ut omnes miseri lenones sient.
1350
Tamen fiet, etsi tu fidem seruaueris.
Tu hic opperire, iam ego faxo exibit senex;
Eum tu continuo uidulum reposcito. -
Si maxume mi illum reddiderit uidulum,
Non ego illic hodie debeo triobolum.
1355
Meus arbitratust lingua quod iuret mea.
Sed conticiscam: eccum exit et ducit senem.
Sequere hac. Vbi istic lenost? Heus tu, em tibi! Hic habet uidulum.
Habeo et fateor esse apud me, et, si tuos est, habeas tibi.
Omnia, ut quidquid †infuere†, ita salua sistentur tibi.
1360
Tene, si tuost. O di inmortales meus est. Salue, uidule.
Tuone est? Rogitas? Si quidem hercle Iouis fuit, meus est tamen.
Omnia insunt salua; una istinc cistella excepta est modo
Cum crepundiis, quibucum hodie filiam inueni meam.
Quam? Tua quae fuit Palaestra, ea filia inuentast mea.
1365
Bene mehercle factum est. Quom istaec res tibi ex sententia
Pulchre euenit, gaudeo. Istuc facile non credo tibi.
Immo hercle, ut scias gaudere me, mihi triobolum
Ob eam ne duis, condono te. Benigne edepol facis.
Immo tu quidem hercle uero. Heus tu! Iam habes uidulum.
1370
Habeo. Propera. Quid properabo? Reddere argentum mihi.
Neque edepol tibi do neque quicquam debeo. Quae haec factio est?
Non debes? Non hercle uero. Non tu iuratus mihi es?
Iuratus sum et nunc iurabo, si quid uoluptati est mihi:
Ius iurandum rei seruandae, non perdendae conditum est.
1375
Cedo sis mihi talentum magnum argenti, peiiurissume.
Gripe, quod tu istum talentum poscis? Iuratust mihi,
Dare. Lubet iurare. Tun meo pontifex peiiurio es?
Qua pro re argentum promisit hic tibi? Si uidulum
Hunc redegissem in potestatem eiius, iuratust dare
1380
Mihi talentum magnum argenti. Cedo quicum habeam iudicem,
Ni dolo malo instipulatus sis siue etiamdum siem
Quinque et uiginti annos natus. Habe cum hoc. Aliost opus.
Iam ab istoc auferre haud ausim, si istunc condemnauero.
Promisistin huic argentum? Fateor. Quod seruo meo
1385
Promisisti meum esse oportet, ne tu, leno, postules
Te hic fide lenonia uti: non potes. Iam te ratus
Nactum hominem quem defrudares? Dandum huc argentum est probum:
Id ego continuo huic dabo adeo me ut hic emittat manu.
Quando ergo erga te benignus <ego> fui atque opera mea
1390
Haec tibi sunt seruata - Immo hercle mea, ne tu dicas tua.
(Si sapies, tacebis) tum te mihi benigne itidem addecet
Bene merenti bene referre gratiam. Nempe pro meo
Iure oras? Mirum quin tuom ius meo periclo aps te expetam.
Saluos sum, leno labascit, libertas portenditur.
1395
Vidulum istunc ille inuenit, illud mancupium meum est;
Ego tibi hunc porro seruaui cum magna pecunia.
Gratiam habeo et de talento nulla caussa est quin feras,
Quod isti sum iuratus. Heus tu! Mihi dato ergo, si sapis.
Tacen an non? Tu meam rem simulas agere, tibi munis uiam.
1400
Non hercle istoc me interuortes, si aliam praedam perdidi.
Vapulabis uerbum si addes isto unum. Vel hercle enica,
Non tacebo umquam alio pacto nisi talento comprimor.
Tibi operam hicquidem dat. Tace. Concede hoc tu, leno. Licet.
Palam age, nolo ego murmurillum neque susurrum fieri.
1405
Dic mihi quanti illam emisti tuam alteram mulierculam,
Ampeliscam? Mille nummum denumeraui. Vin tibi
Condicionem luculentam ferre me? Sane uolo.
Diuiduom talentum faciam. Bene facis. Pro illa altera,
Libera ut sit, dimidium tibi sume, dimidium huc cedo.
1410
Maxume. Pro illo dimidio ego Gripum emittam manu,
Quem propter tu uidulum et ego gnatam inueni. Bene facis,
Gratiam habeo magnam. Quam mox mi argentum ergo redditur?
Res soluta est, Gripe. Ego habeo. At ego me hercle mauolo.
Nihil hercle hic tibi est, ne tu speres. Iuris iurandi uolo
1415
Gratiam facias. Perii hercle! Nisi me suspendo occidi.
Numquam hercle iterum defrudabis me quidem post hunc diem.
Hic hodie cenato, leno. Fiat, condicio placet.
Sequimini intro. Spectatores, uos quoque ad cenam uocem,
Ni daturus nihil sim neque sit quicquam pollucti domi,
1420
Niue adeo uocatos credam uos esse ad cenam foras.
Verum si uoletis plausum fabulae huic clarum dare,
Comissatum omnes uenitote ad me ad annos sedecim.
Vos hic hodie cenatote ambo. Fiat. Plausum date.