Iulius Valerius e Graecis conuersa 4

Reference basis text: J. Blänsdorf, 2011

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


Hinc primus extat Aeacus Iouis proles

Atque inde Peleus Phthiae regna possedit,

Quo tu subortus inclyta cluis proles.

Pyrrhusque post id nobile adserit sanguen,

5

Quem subsecuta est Pieli fama non dispar;

Pielique proles Eubius dehinc regnat.

Post Nessus ardens excipit domus nomen

Argusque post id, qui potens fuit Xanthi;

Ex hoc Arete nobilis genus ducit.

10

Areta natus Priami nomen accepit,

Tryinus unde et Eurymachus post illum,

Ex quo Lycus fit diues et dehinc Castor.

Castore natus est Dromon, qui dat Phocum.

Atque hinc suborta est Metrias, quae suscepit

15

Neoptolemei nominis uicem dignam,

Cui substitutus Charopus; hic Molossorum

Regni potitus auctor extitit stirpis

Nostrae ...

... eritque uiscus inclytum matris

20

E qua subortus uestro sanguini adnector,

Quaesoque nomen adseras tuum nobis

Bellisque praestes gloriasque subtexas

Velut feracis seminis <capiens> fructum,

Quod cuncta late spatia terrae peruadat;

25

Vnaque metis nostra fac Phaethonteis

Regna explicari mundus adserat cunctus.

19

uiscus Iul. Val. 1, 42 R. cod. Taurinensis (ed. A. Mai)

iustum Iul. Val. 1, 42 R. codd. plerique

Iul. Val. 1, 42 R. (46 Kueb. et 48, 30 ss. Kroll, qui hosce uersus pro deperditis Ps.-Callisthenis in huius textum recepit): praecipue tamen Achillem ueneratur ac rogat uti sibi et ipse faueat et dona quae ferret dignanter admittat; haec enim a sese non ut ab externo ac superstitioso, uerum ut consanguineo ac religioso dedicari: "hinc primus ... cunctus".