Iulius Valerius e Graecis conuersa 2

Reference basis text: J. Blänsdorf, 2011

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


Prae cuncta uitae commoda est mortalibus

De fine <uitae semper esse> nescium

Quibusque metis fata claudantur sui.

Mens quippe homulli non uidet uariantia,

5

Quod haec reformet perpes aeuiternitas.

Nam si facessat casuum scientia,

Laeta est timoris omnis ignoratio.

Quare id putato tute commodissimum,

Si spes futuri nullo foedetur metu.

10

Ergo hisce quae fas instruere ut praescias.

Tu nam leuatus nostra praepotentia

Quaecumque gens sit obuia sternes manu

Tuncque haec reuises animo, liber artubus.

Vrbs uero, quam nunc erigis mundi decus,

15

Nitore surget cunctis exoptabilis

Saeclis, uirescens temporum recursibus

Vnaque semper fulta beatitudine,

Frequens deorum templis atque numine

Decusque uincens ciuium concordia.

20

Optata sedes uitae <...

...> quale tum capit

Cunabulisque gratio genitalibus.

Quippe ipse laetis coetibus praesul cluo

Interminatis saeculorum cursibus,

25

Fundata quod sit tellus hisce legibus

Ridens sereno uel corusco lumine.

Quippe austri solum sontibus iam libera

Flabris, fouetur blandius spirantibus,

Ne quid potentum saeuitudo daemonum

30

Exim noceret imperioso numine.

Est namque fatum motibus nutantibus

Telluris huius penita contremiscere

Famemque nosse celere perfunctam metu,

Tractus luales atque bella percita.

35

Enim facessent ista ceu si somnium.

<Te semper> reges multigenarum gentium

Honore diuum summo cultu exambient

Astris receptum caelitumque congregem,

Quorum frequente cultu sit beatior

40

Tuosque praestas numine augustissimo.

Haec quippe sedes corpori est caelum tuo.

Nunc ipse quis sim mente bibula percipe

Nomenque nostrum <ex> hisce numeris collige:

Sub Graia primum biscentena littera

45

Vnum repone numerum et centum dehinc

Vnumque post id, tunc quater uiginti sint

Decemque iuxtim eaque sit nouissima,

Quae prima fixa est, idque sit nomen mihi.

2

De fine <uitae semper esse> nescium F. Skutsch in ed. Iul. Val. Kueblerianae exemplari suo

de fine certum finisse nescire Iul. Val. 1, 33 R. cod. Ambrosianus P. sup. 49

Iul. Val. 1, 33 R. (31 Kueb.): "prae ... mihi".

Ps.-Callisth. 1, 33, 11: Ἄλυπόν ἐστι καὶ καλὸν καὶ τίμιον [...] / καὶ τότε νοήσεις, τίς πέφυκ’ ἐγὼ θεός.