Res eadem assidue momento uoluitur uno
Atque redit dispar res eadem assidue.
Vindice functa manu Progne pia dicta sorori,
Impia sed nato uindice functa manu.
5
Carmine nisa suo Colchis fuit ulta maritum,
Sed scelerata fuit carmine nisa suo.
Coniugis Eurydice precibus remeabat ad auras:
Rursus abit uitio coniugis Eurydice.
Sanguine poma rubent Thisbae nece tincta repente:
10
Candida quae fuerant, sanguine poma rubent.
Daedalus arte sua fugit Minoia regna:
Amisit natum Daedalus arte sua.
Munere Palladio laeti qua nocte fuere,
Hac periere Phryges munere Palladio.
15
Nate, quod alter ades caelo, sunt gaudia Ledae;
Sed maeret mater, nate, quod alter ades.
Hostia †saepe fuit diri Busiridis hospes,
Busirisque aris hostia †saepe fuit.
Theseus Hippolyto uitam per uota rogauit,
20
Optauit mortem Theseus Hippolyto.
Stipite fatifero iuste quae fratribus usa est,
Mater saeua fuit stipite fatifero.
Sola relicta toris fleuisti <in> litore, Gnosis;
Laetatur caelo sola relicta toris.
25
Aurea lana fuit, Phrixum quae per mare uexit;
Helle qua lapsa est, aurea lana fuit.
Tantalis est numero natorum facta superba,
Natorum afflicta Tantalis est numero.
Pelias hasta fuit, uulnus graue quae dedit hosti;
30
Hoc quae sanauit, Pelias hasta fuit.
Per mare iacta ratis pleno subit ostia uelo,
In portu mersa est per mare iacta ratis.
Lux cito summa datur natusque extinguitur infans
Atque animae prima lux cito summa datur.
35
Sunt mala laetitiae diuersa lege creata,
Iuncta autem assidue sunt mala laetitiae.