Incolae caelorum futuri cum deo Christo
Tenente principium, uidente cuncta de caelo,
Simplicitas, bonitas habitet in corpore uestro;
Irasci nolite sine causa fratri deuoto;
5
Recipietis enim quicquid feceritis ab illo.
Hoc placuit Christo resurgere mortuos imo
Cum suis corporibus, et quod ignis ussit in aeuo,
Sex milibus annis conpletis mundo finito.
Vertitur interea caelum tenore mutato;
10
Conburunt enim impii tunc igne diuino,
Ira dei summi ardet creatura gemendo.
Dignitosi tamen et generati praeclaro
Nobiles que uiri sub Antichristo deuicto
Ex praecepto dei rursum uiuentes in aeuo,
15
Mille quidem annis ut seruiant sanctis et alto
Sub iugo seruili, ut portent uictualia collo,
Vt iterum autem iudicentur regno finito.
Nullificantes deum conpleto millesimo anno
Ab igne peribunt, cum montibus ipsi liquescunt.
20
In bustis et tumulis omnis caro redditur acto:
Demergunt in inferno, tradunt<ur> poenae in aeuo.
Ostenduntur illis et legunt<ur> gesta de caelo:
Memoria prisca debito et merita digno,
Mercis in perpetuo secundum facta tyranno.
25
Omnia non possum conprehendere paruo libello.
Curiositas docti inueniet nomen in isto.