Ebrioso modum non pono: sed bellua maior
Bibendo superius inferior a mente recedis.
Regentis imperium tenens apud, stulte, cyclopas
Inde in his toruis: dum mortuus, non bibo, dicis;
5
Optima mihi <sunt> bibere et corda sopire.
Subministra magis, quod amplius quaeris abuti,
Infimo pauperclo, et eritis ambo refecti.
Si facias ista, extinguis tibi gehennam.