Martyrium, fili, quoniam desideras, audi.
Abel qualis erat, esto, aut qualis ipse magister.
Rectamque delegit Stephanus sibi uiam in iter.
Tu quidem quod optas, res est felicibus apta.
5
Vince prius malum benefactis recte uiuendo.
Rex illa tuus cum uiderit, esto securus.
Ipsius est tempus et nos in utrumque gerentes;
Vt si bellum adest, in pace martyres ibunt?
Multi quidem errant dicentes: Sanguine nostro
10
Vincimus Iniquum; quem manentem uincere nolunt.
Obsidiando perit et ideo sentit Iniquus,
Legitimus autem non sentit poenas ad actus;
Eiula † euoque zelando pectus pugnis pertunde.
Nunc si benefactis uinces, eris martyr in illo;
15
Tu ergo qui quaeris martyrium tollere uerbo,
In pace te uesti bonis et esto securus.