Commodianus instructiones 1, 22

Altre sezioni


Heu doleo, ciues, sic uos hebetari de mundo!

Excurrit alius ad sortis, aues aspicit alter

Balantum cruore fuso malus inspicit alter

Et cupit audire responsa bona crudelis,

5

Tot duces et reges ubi sunt consulti de uita.

Vel portenta sua scisse quo profuit illi?

Di<s>cite quaeso bonum, ciues, simulacra cauete:

Omnipotentis enim in legem quaerite cuncti.

Sic ipsi conplacuit domino dominorum in altis

10

Ad probationem nostram daemones in mundo uag<ar>i.

Et tamen ex alia parte mandata praemisit,

Caelestis fieri qui relinquant aras eorum.

Vnde non hoc curo disputari paruo libello:

Lex docet in medio; oror consulete pro uobis!

15

In duas intrastis uias: condiscite rectam.