1300
Nulla uox humana constat absque septem litteris,
Rite uocales uocauit quas magistra Graecia:
Quicquid audis praeter istas, pars soni, non uox erit.
Quinque contenta est figuris Romuli latinitas:
Η et ω longas enim nos non habemus litteras,
1305
Nec breues semper uocamus his duas contrarias.
Ceteras tres, quae supersunt, dichronas cognominant,
Corripi quod saepe eaedem, saepe produci ualent.
Porro cunctas noster usus quinque uocales suas,
Corripit quod nunc easdem, nunc easdem protrahit,
1310
Vtitur longis et isdem breuibus aeque fungitur,
Nec breuem semper requirit, semper aut quae longa sit,
Omnibus sed quinque semper utitur ceu dichronis.
In breui sed tempus unum est, bina longae possident.
Vna uocalis iugata consonanti aut pluribus
1315
Syllabam reddat necesse est. syllabam Graeci uocant,
Ore quod simul profectae copulant unum sonum:
Vinculum nam signat ista congregale dictio.
Et tamen uocalis una quando pars sermonis est,
Syllabam dici necesse est, cum sit una littera.
1320
Cum breuis duas habebit adiacentes consonas,
Siue secum uel sequenti copulatas syllabae,
Singulae uel diuidentur, longa fiet e breui,
Non secus producta quam si temporis dupli foret.
Nec minus longam probamus. una cum duplex erit,
1325
Quia duarum consonantum uim suo praebet sono.
Vel gemellis cum iugamus syllabam uocalibus,
Misceant sonum necesse est, iure distent temporum.
A et E simul iugatae siue cum illa singulae,
Quinta quae uocalis est, longam creabunt syllabam.
1330
I et V non hoc ualebunt, siue praesint alteri,
Vel sibi cum copulantur; quia prior fit consonans,
Illa quae remansit inde tempus unius tenet
Siue duplum, quale et omnis, quando producta est, habet.
O cum E tantum iugatae longa semper syllaba est.
1335
Cum duas sermonis usus comprehendit syllabas
Hoc ut exemplis probemus, resque ut omnis clara sit,
Ante quae natura quaeque ratio sit dicam pedum.
Sed prius nitar docere simplices quos nominant,
Vna uis quod syllabarum est, quando binos scandimus.
1340
Ergo cum duas uidebis esse iunctas syllabas,
Effici pedem necesse est, sint breues ambae licet:
Vna longa non ualebit edere ex sese pedem,
Ictibus quia fit duobus, non gemello tempore.
Breuis utrimque sit licebit, bis ferire conuenit:
1345
Parte nam attollit sonorem, parte reliqua deprimit
(Ἄρσιν hanc Graeci uocarunt, alteram contra θέσιν):
Vna porro bis feriri quando poterit syllaba?
Temporum momenta sane lege certa diuidunt,
Seu duas pes quisque iunget siue plures syllabas.
1350
Aut enim quantum est in ἄρσει tantum erit tempus θέσει,
Altera aut simplo uicissim temporis duplum dabit,
Sescuplo uel una uincet alterius singulum:
Quicquid istis discrepabit, absonum reddet melum.
Latius tractant magistri rhythmici uel musici:
1355
Nos uiam metri studemus parte ab aliqua pandere,
Ergo cum reddenda rursus haec erit distinctio,
Qua pedum natura poscet, satis habebo attingere.
Nunc pedes accedo primos, quos uocant disyllabos.
Primus ille est, iure primus, ἄἰγεμών qui dictus est,
1360
Auctor et ductor melorum, qui duas breues habet.
Ante enim breue est creatum, redditum longum dein,
Sicut unum numerus ante quam secundum prodidit.
Ergo natura repertus iure princeps dicitur,
Ante quem non est creatus, quem sequuntur ceteri.
1365
Δίβραχυν dixere Graeci, quod sit ambabus breuis.
Πυρρίχιος idem uocatur: quippe et aptus pyrrhichae
Tam cito motu recursat, quam breues hi sunt soni.
Tertium detrecto nomen: lege nam metri uetor:
Παρίαμβον namque dicunt, si probatis ἔκτασιν,
1370
Ars uetat primae negare spatia bina syllabae.
Reddere autem pedibus isdem plura cogor nomina,
Nequis erret, quando nomen aliud alibi inuenerit,
Ac putet pigrum uel artis usque ad ista nescium.
Huius exemplum uidebis esse, cum dices 'honor'.
1375
Est huic aduersus ille qui duas longas habet,
Syllabis compar priori, temporis duplum merens;
Qui, quod in templis canorus a sono uocis malae
Auribus libantis obstat et fauet, spondeus est.
Hunc sonabis, siue 'reges' siue 'ciues' dixeris.
1380
Verum uterque quantum in arsi, tantum habebit in thesi:
Temporum mensura dispar, lex soni communis est.
Qui breuem primam tenebit, deinde longam syllabam,
Erit iambus, pes uirilis, acer et raptim citus.
Nec minus currit trochaeus, lege uersa temporum:
1385
Syllaba longus priore, parcior nouissima:
Χόριος idem nuncupatur a magistris plurimis.
Terna rite partientur ambo uicibus tempora:
Ἄρσις unum possidebit, quando iambum partior;
Fiat alternum necesse est, cum trochaeum diuides.
1390
Vis iambum, dic 'parens'; si uis trochaeum, 'Roma' dic.
Hactenus uicissitudo uertitur disyllabum:
Nam quater reciprocantur numerus et tempus duplex.
Octo porro procreantur, quos uocant trisyllabos:
Τρίβραχυν primo loquemur, tunc sequentur ceteri,
1395
Vt pedes sibi recursant temporum aduersi uice.
Namque huic aduersus ibit qui tribus longis patet:
Hunc molossum nominarunt, hunc et ἵππειον uocant.
Temporum tria ille habebit, iste duplo tenditur;
Quae tamen cum partieris, simpla duplis reddito.
1400
Forma talis est minoris, 'anima' quando dicimus:
Hic trilongus tunc sonabit, quando 'Romanos' loquor.
Qui breues primas habebit atque longam tertiam,
Is erit ἀνάπαιστος: sat audis quot sit iste temporum
(Versus hic nusquam uacillat, hoc suo reddam loco):
1405
Huius exemplum tenebis, quando 'populos' nominas.
Dactylum post hunc loquemur, nam priori aduersus est:
Ordinis situ repugnans, temporum consors modo:
Nam breues longam sequuntur, quando dico 'Romulus'.
Horum uterque tempus aequum librat arsi cum thesi.
1410
Cum duas longas sequetur una breuior syllaba,
Pes erit βακχεῖος; ἀντίβακχος autem tunc erit,
Cum breuem primam locabis et duas longas dein:
Nomina aut uertens uicissim, cum priorem dixeris
Antibacchum, nominato qui redit contrarius.
1415
Temporum mensura par est: bina ternis appara,
Vt pedum natura poscet ante uel retro breuem.
Forma ut est 'Romanus' illi, sic 'Catones' alteri.
Septimum pedem loquemur, quem uocant ἀμφίβραχυν,
Cum duae breues utrimque, media longa ponitur,
1420
Quale si uelis 'amoenus' aut 'amicus' dicere.
Arsis hinc sumat necesse est tria priora tempora
Et thesi relinquat unum: uel licet uertas retro,
Arsis uno subleuetur, deprimant thesin tria.
Par pari figura non est, pugnat unum cum tribus,
1425
Nec modum dupli rependit, nec tenetur sescuplo:
Exigunt idcirco talem qui sequuntur musicam.
Pes adest supremus unus octo de trisyllabis,
Ἀμφίμακρος: hunc priori perspicis contrarium:
Nam duae longae receptam continent intus breuem,
1430
'Romulos' si nominemus, 'Apulos' aut 'Doricos'.
Sescuplo metimur istum: quinque nam sunt tempora:
Nunc duo ante tria sequuntur, nunc tribus reddes duo,
Italum si quando mutat Graius accentus sonum.
'Apulos' nam quando dico, tunc in arsi sunt duo,
1435
Σωκράτην Graius loquendo reddet in thesi duo.
Creticum appellant eundem, forte Curetum genus
Quo modos ludo sub armis congruentes succinat.
Primus iste pes locatur his ubique in uersibus,
Optimus pes et melodis et pedestri gloriae.
1440
Plurimum orantes decebit quando paene in ultimo
Obtinet sedem beatam, terminet si clausulam
Dactylus, spondeus imam, nec trochaeum respuo:
Bacchicos utrosque fugito, nec repellas tribrachyn
(Plenius tractatur istud arte prosa rhetorum).
1445
Nam solet longam trochaeus soluere in duas breues;
Vnde et appellant trochaeum, quem uocamus tribrachyn.
Nec minus frequens iambus tribrachyn ex sese creat.
Soluit et spondeus imam, cum propagat dactylum:
Cum prior soluetur, edet dactylo contrarium.
1450
Amphimacros saepe primam, saepe soluit tertiam;
Quin et ambas saepe soluens quinque componit breues,
Versus est ut ille noster, quem probare debeo.
Regulam reddemus omnem debito metri loco.
Nulla enim non longa solui per duas breues potest:
1455
Dum suo pedi reseruet praestituta tempora,
Syllabarum nil nocebit longior progressio.
Nunc incipiam bis geminos pedes referre,
Quasi si repetam quos docui disyllabos iam,
Vnum ut faciant duo pariter pedes iugati.
1460
Προκελευσματικός primus erit: breues habebit
Hic quattuor omnes, duo quia sunt pariambi:
Hunc efficiet 'Minucius' ut quis uocitetur.
Versum dabo, quo regula nota fiat omnis:
'Perit abit auipedis animula leporis'.
1465
Hunc nos pedibus scandere conuenit iugatis:
Tetrametrus erit, tribrachys in fine resistet,
Pariambon habebit simul et semipedem imum,
Detracta sit ut quarta pedi syllaba quarto.
Catalexis enim dicitur ea clausula uersus,
1470
Quam syllaba uel pes numeri datus minoris
Ita terminat, ut discrepet id quod inde restat.
Aduersus huic tempora bis quaterna sumet:
Δισπόνδιος hic dicitur: ecce nomine ipso
Debent duplici tempora singuli quaterna.
1475
Rhythmis magis hic iugiter inuenitur aptus:
Anapaestica nec non uariantur inde metra,
Quasi si duo sint, tempora qui quaterna reddunt.
Cum prima breuis, longa dein, tertia longa,
Post quarta breuis syllaba continebit omnes,
1480
Hunc promit iambus, geminum facit trochaeus:
Pes nomen habebit quod in hoc referre metro
Longae prohibent ordine tres simul locatae:
Ἀντίσπαστον enim mage lex heroica promet:
Est forma, 'Tarentina' uelut 'moenia' dicas.
1485
Claudunt medias quando breues utrimque longae,
Est ante trochaeus, sequitur dehinc iambus:
Idcirco gemellum uocitarunt χορίαμβον:
Nam qui chorios dicitur et trochaeus idem est:
Exemplar in isto facile est locare uersu,
1490
Si 'Romulidas' dicere quis uelit Quirites.
Sin prima breuis, longa sequens, itemque rursus
Sibi consimiles ordine quo duas locaui,
Hunc rite uocant, quia geminatur, diiambon,
Duplicemque trochaeum uocitarunt διτρόχαιον.
1495
Est forma prioris, quasi si 'Corinthios' quis,
Itidemque sequentis, quasi 'Gallicane' dicat.
Nunc reddo duos, nomine quos Ἴωνας ambos
Discrimine signant, dedit ordo quod locorum:
Longas siquidem quando prius locamus ambas,
1500
Exinde breues subdimus, ut putes priorem
Spondeon oriri, comitem mox pariambum,
Ἀπὸ μείζονος illum memorant ionicorum:
At qui breuibus praepositis deinde longas
Acceperit, ἀπ'ἐλάσσονος hunc iubent uocari
1505
Nomen tibi quid deligo, quo notes priorem,
Cum uersibus istis totiens recurrat hic pes,
Longas geminat qui prius et iugat minores?
'Lauinia' cum dicimus, haec tamen figura est,
Metrumque facit sotadicon quod uocitarunt
1510
Quia multa ferunt hoc pede Sotaden locutum.
Ἀπ'ἐλάσσονος autem cui nomen indiderunt,
In nomine sic est, Διομήδης. metron autem
Non uersibus istud numero aut pedum coartant
Sed continuo carmine quia pedes gemelli
1515
Vrgent breuibus tot numero iugando longas,
Idcirco uocari uoluerunt συνάφειαν.
Anapaestica fiunt itidem per συνάφειαν:
Versus tamen et non minus inde comparatur,
Qui saepe pedes tres habeat uel ille plures,
1520
Catalectica quos syllaba terminat frequenter,
Solet integer anapaestus et in fine locari.
Ἀπ'ἐλάσσονος umquam numero non cohibetur:
Sensum quotiens terminat aut carmina finit,
Longas ratio est ponere, non breues in imo,
1525
Pes ut integer sit geminus, simulque in aure
Dulcem sonitum tempora longiora linquant.
Ἀπὸ μείζονος autem breuior quod est secundis,
Versus male ne desinat, adhibentur in imo
Quas prima pedis portio longas habet ambas:
1530
Ita uersus erit de tribus et semipede uno:
Tres dico iugatos fieri, semipedem unum.
Et paeonici nominis ambo sunt quaterni.
Is primus erit, longa cui locata prima est,
Quam continuo tres aliae breues sequuntur:
1535
Tu pone trochaeum prius et mox pariambon,
'Caecilius' erit consimilis pedis figurae.
Paiona secundum faciet secunda longa:
Fiet hinc iambus prior et dibrachys alter,
Dicat quasi siquis 'magis hunc Horatius uult'.
1540
Hoc ordine fit tertius ut sit pariambus:
Prior et socium post sibi copulet trochaeum:
'Menelaus' ei nomen erit simile locatum.
Quartum quoniam quarta facit syllaba longa,
Subiungit iambum prior hic pes pariambus:
1545
Apto similes nomine Πελοπίδαι sonabunt.
Et ἐπίτριτος aeque genus est paeonicorum,
Totidem pedibus quia uarius tempore differt:
Septena etenim tempora singuli tenebunt,
Cum paeonici possideant quina priores.
1550
Cum prima breuis syllaba, longae ueniunt tres,
Is primus habetur, pedibusque post secutis
Ex ordine sunt nomina, quem breues tenebunt.
Spondeus iambum sequitur quando priorem,
Prima si breuis, ἐπίτριτος hic primus habetur.
1555
Migrante breui consequitur pedem trochaeum;
Idcirco secundus uocitatur alter hic pes,
Vt tertius ille est breuis ubi tertia currit:
Spondeus in hoc fit prior, est sequens iambus;
Idemque manet, cum faciet quarta trochaeum,
1560
Quartum quoniam perspicis hunc epitriton esse.
Versus similes non sinit hic dari figuras;
Vt quibo tamen disparili notabo metro.
Primus 'Agyllinos' pes efficit, alter Ἀρχιμήδην,
Δημοσθένης fit tertius, quarto loco
1565
Qui currit, poterit quasi Δωδωναῖος haberi.
Ἄρσιν quotiens in geminis θέσινue quaeres,
Προκελευσματικός bina dabit, sequens quaterna.
Sex aequa pedes tempora diuidant oportet,
Binas pariles qui sibi syllabas habebunt.
1570
Qui sena tenent tempora, terna partientur.
At quando genus finditur hoc ionicorum,
Longis dare nos tempora conuenit quaterna,
Et bina duabus breuibus dari necesse est:
Seruare uices ammonet ordo longiorum.
1575
Impar numerus paeonicis utrisque coget
Aptare duobus tria uel quaterna ternis,
Sesquata fere quod numeros pars secat istos.
Perspecta pedum regula si satis uidetur,
Iam possumus ipsis animum adplicare metris.
1580
Hexametros tradit genitos duo prima uetustas:
Herous ille est, hunc uocant iambicum.
Nam pedibus senis constare uidemus utrumque,
Diuersa quamquam lex sit ambobus pedum.
Additur haec gemino non absona fabula metro,
1585
Seu uera res est: spectet auctorem fides.
Cum puer infestis premeret Pythona sagittis
Apollo, Delphici feruntur accolae
Hortantes acuisse animum bellantis, ut illos
Metus iubebat aut propinqua adoria.
1590
Tendebat geminas pauida exclamatio uoces:
Ἰὴ παιάν, ἰὴ παιάν, ἰὴ παιάν:
Spondeis illum primo natum cernis sex.
Ex parte uoces concitas laeti dabant:
Ἰὴ παιάν, ἰὴ παιάν, ἰὴ παιάν:
1595
Et hinc pedum tot ortus est iambicus.
Haec sibi quaeque prius distinguere metra paramus,
Heroa primo, mox adire iambica,
Alternae nequem impediat confusio siluae:
Quae lex sit ipsis, quae sit his quae procreant,
1600
Partibus adiectis detractis quae uarientur,
Post hinc deinde quanta compages nouos
Alternet uarietque modos, mutatio quantum
Commendet. et si non ualebo plurima,
Attingam uel pauca tamen: nam pandere prima
1605
Prodest frequenter artium uestigia.
Vim propriam pedibus fida cito reddito mente,
Ne, dum requiris, tarda sit dispectio.
Spondeus, uersum quo primum diximus ortum,
Suam tuetur hexametris heroum;
1610
Nomine nunc proprio. nunc debita tempora reddens
Sub alterius consonat uocabulo.
Ex geminis longam soluet si quando sequentem,
Fit dactylus trisyllabus, tempus manet.
Si prior in geminas soluetur longa minores,
1615
Tum pes recurret dactylo contrarius.
Tempora sed quamquam totidem defendat uterque,
Heroa fiunt pulchriora dactylo.
Haec contra uitiant incurrentes anapaesti
Post dactylum, ne quattuor iungas breues:
1620
Post autem spondeum ueniens sic mutet oportet,
Vt iste uersus iam docet, legem metri.
Ergo spondeus plerumque in dactylon ibit,
Nec interest uel quo loco uel quam frequens:
Nam saepe alterni gemini, nunc saepius alter,
1625
Species reformant plurimas in uersibus:
Quas longum credo perscribere, cum sibi cunctas
Legendo possit annotare quilibet.
Hoc sat erit monuisse, locis quod quinque frequenter
Iugem uidemus inueniri dactylum:
1630
Sed non et sextum pes hic sibi uindicat umquam,
Nisi quando rhythmum, non metrum, componimus.
Namque metrum certique pedes numerusque coercent,
Dimensa rhythmum continet lex temporum.
Spondeus partem semper sibi uindicat imam,
1635
Dat et trochaeo qua disyllabo locum;
Nec damnum importat, tria qui sua tempora subdit,
Quae quattuor spondeus expleret magis:
Debita nam spatii recipit quasi tempora uersus,
Dum iungit imis consequens exordium.
1640
Omnibus in metris hoc iam retinere memento,
In fine non obesse pro longa breuem.
Praeterea pes nullus erit qui rite locetur,
Laudem mereri si uoles poeticam.
Hexametron dicunt sed non heroicon omnem:
1645
Nam sex pedes inesse non erit satis;
Leges quippe datas heroica carmina poscunt,
Quis acta Homerus heroum cum scriberet
Versibus, ostendit, quas aeque sermo latinus
Custodit omnes, et pedes solos probat,
1650
Quos supra posui. Graecis et creticus aptus;
Bacchius etiam ponitur pro dactylo.
Creticus in nostris, si leuia carmina pangas,
Raro inuenitur, qualis hic Maronis est,
"Insulae Ionio in magno, quas dira Celaeno":
1655
Creticus offendit pes primus et asperat aures.
Dabo et latentem, sed notandum creticum,
"Solus hic inflexit sensus". nam primus et istic
Pes longiorem tertiam dat syllabam:
'C' geminum, quoniam sermonis regula poscit
1660
Vt fiat 'hicce' plena uox, si excluditur
Vocalis, dabitur. nec consona pellitur ulla,
Nisi quae duabus obstat una uocibus,
Cum uenit in medium uocesque oblimat adhaerens:
Bis senus istam litteram monstrat locus.
1665
Aut geminum in tali pronomine si fugimus 'C',
Spondeus ille non erit qui talis est,
'Hoc illud germana fuit', sed et 'hoc erat alma'
Iambus ille fiet, iste tribrachus.
Has autem leges heroicus omnis habebit.
1670
Cum post duos pedes relicta syllaba est,
Si plenum absoluet uerbi uel nominis instar,
Orationis ista uel quae pars erit,
Hoc πενθημιμερές medium de quinque uocatur:
Hanc et tomen dixere. forma talis est,
1675
'Tityre tu patulae': concludit syllaba nomen,
Duos pedes secuta quae fit semipes.
Talis in heroo laudatur regula uersu,
Locumque primum possidet, quia prima fit.
Nec minus hanc laudant, quam dat mensura secundam,
1680
Post tres pedes ut una nomen terminet:
Hanc hephthemimerin numeri de parte uocarunt,
Quia tres pedes et una septem diuidunt.
'Inde toro pater Aeneas' exemplar habebis:
Post tres pedes reperta nomen integrat.
1685
Horum si nihil est, specta ne forte trochaeus
Sit tertius finemque det uocabulo,
'Infandum regina': datur locus ecce trochaeo,
Quem post duos pedes uidemus tertium.
Nec uitium medio in uersu deprensus habebit,
1690
Quem dactylum secuta faciet syllaba:
Nam sequitur 'regina iubes'. prior inde trochaeum
'Iu' breuis secuta reddit dactylum;
'Bes', hinc quae remanet, conectit cetera uersus
Membra: at trochaeus tantum erit nouissimus.
1695
Et quartum tradunt simili ratione trochaeum,
Exemplum at eius uix et ipsi conlocant:
Namque ex praedictis paene est ut regula quaeuis
Inuenta uersum comprobet, qua sic uacet
Quandoque, ut quartum contingat habere trochaeum.
1700
Exemplar eius tale confici potest:
'Quae pax longa remiserat, arma nouare parabant':
Quartus trochaeus 'arma' fit, rarum est tamen.
Harum si nulla est species deprensa, magistri
Versum recusant nec uocant heroicum.
1705
Sed fortasse putes nullum contingere uersum,
Qui in ullam earum regulam non incidat.
Rarum concedam, fieri non posse negabo.
Apud Maronem talis incurrit mihi:
'Magnanimi Iouis ingratum ascendere cubile':
1710
Species in istum nulla praedicta incidit.
'Magnanimi Iouis' est etenim tantum geminus pes,
Sequiturque nullus qui probatur semipes;
Inde duas longas pes tertius efficit 'ingra',
Orationis plena nec pars editur;
1715
Et quartus 'tascen', nec portio plena relicta est,
Et 'de' sequens longam priorem perficit.
Quintum nulla iubet lex obseruare trochaeum,
Nec est notandus unus in tot milibus.
Hae faciunt formae uariari plurima metra:
1720
Quae potero tangam; tu mihi leges tene.
Pentametrum dubitant quis primus finxerit auctor:
Quidam non dubitant dicere Callinoum.
Hexametro cum quinque pedum subiungitur iste,
Partes heroi dupliciter recipit,
1725
Quas penthemimeris possit disiungere forma:
Has siquis geminet, pentametrum faciet.
Sed refert duo sint an dactylus unus in illa:
Cum duo sunt, eadem bis repeti poterit:
Subiungam exemplum, quo fiat planius, istud:
1730
'Desine Maenalios, desine Maenalios';
Dactylus ut duplex, non bis sententia currat,
'Desine Maenalios, Musa, referre iocos'.
Hoc nec praepositum peccat nec parte sequenti:
Talis utrique loco conuenit una tome.
1735
Si primo spondeus erit, tum dactylus alter,
Stabit comma prius, non poterit repeti:
Talis erit uersus haec portio, quam modo tracto:
'Postquam res Asiae': claudicat, ut repetas.
Vt stet comma sequens, his dactylus adsit oportet,
1740
'Postquam res Asiae, desine Maenalios'.
Dactylus in primo positus, spondeus adhaerens,
Non oberit primis, officiet reliquis.
Exemplum ponam, parti quod congruat isti:
'Musa mihi causas': discrepat hoc iterum.
1745
Dactylus ergo duplex redeat mihi parte sequenti,
'Musa mihi causas, desine Maenalios'.
Spondeum duplicem quae pars peior est bene sumet:
Peccat enim tantum posteriore tome:
Spondeos ante ergo dabis, pars cetera curret,
1750
'O fortunati, desine Maenalios'.
Pars prior ergo pedum admittet quemcumque duorum,
Dactylus in reliqua bis repetendus erit.
Scandunt pentametrum, duo sint quasi commata, quidam,
Vt pedibus binis semipedes superent;
1755
Hos sibi coniunctos spondeum reddere quintum:
'Postquam, res Asiae desine Maenalios',
At quidam in medio spondeum reddere malunt,
Semipedem et primum cum capite alterius
Iungunt, dactylico quae fit de commate longa:
1760
Inde duas promptum est sic remanere breues:
His longam adnectunt qua dactylus incipit alter.
Cernis et hinc alias tot remanere breues:
Has ad semipedem iungunt in fine relictum,
Vltima nec refert longa sit anne breuis.
1765
Sic spondeus erit medius, duo post anapaesti:
'Postquam resAsi ae de sine Mae nalios'.
Idcirco primo curabis commate semper,
Ne breuis incurrens syllaba semipedis
Spondeum mediis nequeat coniungere longis
1770
Et fiat talis incipe Maenalios'.
Nam 'lis', quae breuis est, iungat sibi siue supremam
'Os', uel quae prima est 'in' (caput hoc etenim est),
Quia nec producta est, geminat nec consona uires,
Spondeus minime pes, sed iambus erit.
1775
Exemplum idcirco uocali a parte locaui,
Longa foret ne 'lis desine Maenalios'.
Quidam, quia gemino constat de commate uersus,
Cludere comma prius non timuere breui,
Vt sit pentameter talis, qualem modo fingo:
1780
'Hoc mihi tam grande munus habere datur',
Aut qualis supra uersus peccare uidetur,
Si fiet talis incipe Maenalios'.
Nam referre nihil sit qualis syllaba fini,
Commataque hoc ipsum iuris habere uolunt:
1785
Idcirco et uerbo numquam uno cola ligari,
Vt constet parti finis utrique suus.
Nam uitiosus erit sic pentameter generatus:
'Inter nostros gentilis oberrat equus'.
Spondii duo sunt, quos dixi commate primo
1790
Posse dari: uerum syllaba quae sequitur
Nec penthemimerin uerbi cum fine relinquit,
Quae data pentametris regula prima sonis,
Nec post dactylico debet quae commate iungi
Esse caput uersus dactylici patitur.
1795
Hoc ipsum melius mutata parte coibit:
'Gentilis nostros inter oberrat equus'.
Tantam nostra nequit mensura absoluere litem,
Malo tamen longa cludere comma prius.
Hos elegos dixere, solet quod clausula talis
1800
Tristibus, ut tradunt, aptior esse modis.
Nec tantum hexametris geminam subiungere partem
Dactylicam mos est; saepe semel posita
Praemisso hexametro dulcem subnectit epodum.
Talis epodus erit,
1805
'Tibia docta, precor, tandem mihi dicere uersus
Desine Maenalios'.
Hoc doctum Archilochum tradunt genuisse magistri:
Tu mihi, Flacce, sat es:
'Diffugere niues, redeunt iam gramina campis
1810
Arboribusque comae'.
Cetera pars superest: 'mea tibia dicere uersus';
Haec iuncta frequentius edet
Anapaestica dulcia metra;
Cuicumque libebit, ut istos,
1815
Triplices dare sic anapaestos.
Atque ille poeta Faliscus,
Cum ludicra carmina pandit,
'Vua, uua sum, et uua Falerna,
1820
Libro quoque dixit eodem
A flumine uenit Oronti'
Erit ultima syllaba post tres
Catalectica quae perhibetur;
1825
Nec non alias quoque binas
Et tres superare solere,
Pes sit licet integer ipse,
Si non hunc regula poscet,
Catalecticon hoc genus omne
1830
Et semipedem uocitari
Supra quoque iam meministi.
Mirum tibi nec uideatur
Spondeon inesse anapaestis:
Rex et dominus prior ipse est,
1835
Hic aduena sumptus et hospes
De foedere temporis aequi;
Quotiens locus expetet, ultro
Reddet sua iura priori.
Alias tamen haec eadem pars,
1840
Quotiens ithyphallicon addit
Metrum sibi, tale fit unum:
'Mea tibia dicere uersus destitit latinos',
'Iamdudum saucia cura deserit pudorem',
'Priamique euertere gentem fata iam parabant'.
1845
Ithyphallica porro citarunt musici poetae,
Qui ludicra carmina Baccho uersibus petulcis
Graio cum cortice, phello, tres dabant trochaeos,
Vt nomine fit sonus ipso: 'Bacche, Bacche Bacche'.
Hexametrum quotiens ita totum dactylus explet,
1850
Vt nusquam in medio, sed sit spondeus in imo,
Siue trochaeus erit, cum dempta est syllaba prima,
Quae demi poterit, reliqui fient anapaesti,
Vltimaque ex illis catalectica, quae remanebit.
Dactylico tali facile est hoc noscere uersu:
1855
'At tuba terribilem sonitum procul aere recuruo'.
'At' coniunctio, quae solida est, cum demitur inde,
Ea formula fiet, ut est anapaesticus iste:
'Tuba terribilem sonitum procul aere recuruo'.
Vltima 'uo' remanet, quia dempta est syllaba prima,
1860
Dactylon in primo reddens, spondeon in imo.
Nec non dactylico qui commate constat utroque.
Pentameter, metrum quod erit choriambicon edet.
Exemplum ponam, tunc fiat quatenus addam:
'Nulla meo sedeat turba profana loco'.
1865
Dactylicum colis esse uides geminis:
Primum et semipedem post detur syllaba longa,
Siue est natura seu fit ab adpositis;
Et quae nunc breuis est, fiat paenultima longa
Tempore producto; cetera permaneant.
1870
Insere 'nulla meo iam', produc paene supremam,
Qui 'locus' ante fuit, 'lucus' ut esse queat:
Efficies metrum, nomen cui dant choriambo:
'Nulla meo iam sedeat turba profana luco'.
Praemonui chorion dici quem saepe trochaeum
1875
Dicimus: hic prior est, alter iambon habet.
'Nulla meo' pes efficitur geminatus utroque:
'Iam sedeat' choriambos item: mox 'turba profa' pes
Tertius accedit similis. pars illa, 'na luco',
Bacchio aduersus fiet pes: nam breuis ante est
1880
Et geminae longae. fiet catalexis in istum,
Quia non eiusdem generis deprensus in imo est,
Vt docui: nec enim cludit choriambus honeste.
Hoc Cereri metro cantasse Phalaecius hymnos
Dicitur: hinc metron dixere phalaecion istud.
1885
Nec non et memini pedibus quater his repetitis
Hymnum Battiaden Phoebo cantasse Iouique,
Pastorem Branchum cum, captus amore pudico,
Fatidicas sortes docuit depromere Paean.
Qui multos legere negant hoc corpore metri
1890
Romanos aliquid ueteres scripsisse poetas.
Dulcia Septimius qui scripsit 'opuscula' nuper,
Ancipitem tali cantauit carmine Ianum:
'Iane pater, Iane tuens, diue biceps biformis,
O cate rerum sator, o principium deorum,
1895
Stridula cui limina, cui cardinei tumultus,
Cui reserata mugiunt aurea claustra mundi'.
Ecce uides 'ta mugiunt' esse duos iambos.
Temporibus namque pares, saepe sibi uicissim
Cedere uel tribrachyn admittere saepe possunt:
1900
'Tibi uetus ara caluit aborigineo sacello'.
Hic quoque succedere sic tribrachyn annotabis,
Longa quod est in geminas prima breues soluta,
'Tibi', similis nec minus altera pede consequenti
'Ra ca': monui iam satis has saepe solere solui:
1905
Pro chorio tribrachys hic bis datus inuenitur.
Nec minus hoc, 'ra caluit aborigineo sacello',
Et chorius soluitur, et tribrachys est iambus.
Anapaestus item quater editus hexametro
Ita clauditur, ut choriambicus, antibaccho.
1910
Faciet tibi perspicuum cito uersus idem
Dactylicus, modo qui potuit dare quinque anapaestos:
'At tuba terribilem sonitum dedit aere recuruo',
1912b
'Tuba terribilem sonitum dedit aere curuo':
Anapaestus inest quater, ultimus antibacchos.
Similem dabo uersiculum, magis ut probetur:
1915
'Tibi nascitur omne pecus, tibi crescit haedus'.
Prima reponatur, redeat quoque tertia fini:
Dactylicus tibi, qui fuerat modo, iam referetur,
'Nam tibi nascitur omne pecus, tibi crescit et haedus'.
Generi datur auctor huic uetus Archebulus.
1920
Dactylici finem uersus si cludat iambus,
Hoc est pro longa breuis ut paenultima fiat,
Auribus acciderit nouitas inopina meleos,
Versus ut hic resonare potest, ita si cecineris:
'Ite domum saturae, uenit Hesperus, ite saturae',
1925
'Nile pater propera, sitiunt sata, Nile propera',
'Heus puer, ut mea sint tibi uilia carmina uides'.
Si nusquam hoc aliquis lectum putat, ecce dabitur
Versus Homericus Ausonio resonans ita modo,
Quemque miuron Achaica gens uocitare solita est,
1930
'Attoniti Troes uiso serpente pauitant'.
Liuius ille uetus Graio cognomine suae
Inserit 'Inoni' uersus, puto, tale docimen:
Praemisso heroo subiungit namque miuron,
Hymnum quando chorus festo canit ore Triuiae:
1935
'Et iam purpureo suras include cothurno,
Balteus et reuocet uolucres in pectore sinus,
Pressaque iam grauida crepitent tibi terga pharetra:
Derige odorisequos ad certa cubilia canes'.
Dactylicum tamen hoc melius resonare poterit.
1940
Si penthemimeris talis praemissa tome sit,
Quae primo spondeon habet, mox dactylon addit,
Tum post semipedem ueniant duo fine reuulsi
Incolumi sermone pedes sine parte priorum,
'Postquam res Asiae' ueluti tunc 'primus ab oris',
1945
Fiet hendecasyllabos, sed alter:
Namque hic de genere est phalaeciorum,
Cuius mox tibi regulam loquemur.
Nunc hic talis erit uersus, ut hic est,
'Postquam res Asiae, primus ab oris',
1950
'At regina graui saucia cura',
'Sic fatur lacrimans, mittit habenas',
'Et tandem Euboicis labitur oris'.
Istum semipedem prima sequentis
Spondeum medium reddet utrimque:
1955
Quartus dibrachys est: quintus in imo
Spondeum faciet siue trochaeum.
Cum uero heptameres fuerit diuisio uersus
In tragicis plerumque choris deprenditur unus
Insertus multis non una lege creatis.
1960
Fabula sic Euripidis inclita monstrat 'Orestes':
Nam tali uersu cunctis trepidantibus intus,
Argiuum fugiens, eunuchus flagitat, ensem;
Cetera non simili componit lege, sed aptos
Continue trepido plures conectit iambos.
1965
Inserit haec aeque Pomponius in choricis sic:
'Rhoeteis procul a terris', mox dispare uersu
Subiecto, 'Priamique aras damnare pias': tunc
'Obrue nos Danaosque simul' parilem dedit illi.
Non equidem possum tot priscos nosse poetas,
1970
Vt ueterum exemplis ualeam quae tracto probare:
Maurus item quantos potui cognoscere Graios,
Quorum praecipue studiis ars musica constat?
Nemo tamen culpet, si sumo exempla nouella:
Nam et melius nostri seruarunt metra minores.
1975
Septimius, docuit quo ruris opuscula libro,
Hoc genere adsidue cecinit:
Ponere pauca mihi sat erit:
'Inquit amicus ager domino:
«Si bene mi facias, memini»':
1980
'Pinea brachia cum trepidant,
Audio canticulum zephyri'.
Sic hephthemimeres seruauit carmine utroque:
Hexametros facies ipsos, si cetera reddas:
'Inquit amicus ager domino: «sere, plurima reddam,
1985
Si bene mi facias, memini tibi soluere grates»';
'Pinea brachia cum trepidant stridentia flabris,
Audio canticulum zephyri modulante susurro'.
Syllaba praeterea numero superadditur isti,
Non refert qualis, cum sit suprema futura;
1990
Hoc refert sane, breuis ut paenultima fiat,
Vltima quae metro fuit hoc inuenta Sereni.
Nam lyrici quotiens sua uolunt
Carmina per uarios dare sonos,
Pluribus illa modis ita nouant.
1995
Dactylicum hoc fieri magis amat;
Vel si ponitur unus alius,
Pes modo tertius hunc retineat.
Talia docta 'Falisca' legimus:
Nam tibi notius hoc genus erit
2000
Carmine siquid ab hoc posuero:
'Quando flagella iugas, ita iuga,
Vitis et ulmus uti simul eant:
Nam nisi sint paribus fruticibus,
Vmbra necat teneras Amineas'.
2005
Quod tamen ex isto remanebit commate, tale est:
'Arma uirumque cano Troiae qui primus ab oris',
'Multa quoque et bello passus dum conderet urbem',
'Inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto':
Comma ad posterius uersus si do pariambum,
2010
Ipsum et rursus comma loco ac sic expleo uersum,
Fiet ionicon hoc ἀπὸ μείζονος, ut modo cernes.
Sit pariambus 'ego' aut 'modo' uel 'puto', quem dabimus sic:
'Qui primus ab oris ego qui primus ab oris',
'Dum conderet urbem modo dum conderet urbem',
2015
'Sic orsus ab alto puto sic orsus ab alto'.
Iam porro tenes, quod tibi dico bis locandum:
Non uerba eadem dicere, sed pedes eosdem.
Tres ergo pedes perspicis in commate primo:
Spondeon enim subsequitur pes pariambus,
2020
Spondeos item clausula fit commatis huius.
Haec si repetens talia cola copulabis,
Spondeus erit tertius, idem quoque quartus:
'Dum conderet urbem, dum conderet urbem'.
Cernis pariter quattuor absonare longas:
2025
Has si ueniens in medium pes pariambus
Discriminet, ipsas liget ex se tamen ambas,
Non hic erit extrinsecus intersitus illis,
Sed qui medius iam sedet in commate primo.
'Dum conderet urbem': medius fit pariambus,
2030
Fiatque necesse est iterum commate iuncto.
Ergo in medium rite datus cola ligabit:
Namque efficit ut quae modo sola dissidebant,
Alterna simul tempora dent bina quaternis.
Nunc redde mihi, quod uolo te tenere semper,
2035
Longam in geminas saepe breues solere solui:
Nam saepe cadit dactylus hic, saepe anapaestus,
Vt posterior syllaba uel prior soluta est.
Cedit quoque uel longa breui breuisue longae,
Nam quae uicibus tempora commodant, resumunt,
2040
Miscentque trochaeos sine fraude saepe plures:
Spondeon enim duo faciunt et pariambum,
Versoque dabunt ordine et hi duos trochaeos.
Nec tres modo, sed quinque etiam uidebis esse;
Dabo uersiculos, quo tibi res magis probetur:
2045
'Vrbem tenuem fouent opum benignitate',
'Hostem tegere est paratus et stat ipse nudus'.
Est unus ion hic datus et quinque trochaei,
Vel quattuor insunt, quoniam suprema semper
Et longa breui sufficitur breuisque longae.
2050
Nil officiet temporibus uicissitudo:
Nec enim numero pendere metra syllabarum,
Sua sed pedibus tempora sufficit referre.
Sic tribrachus interuenit in locum trochaei:
Nam quo fuerint crebrius hi pedes minuti,
2055
Vibrare sonum uersiculos magis uidemus.
Apelassonos autem ratione qua regatur,
Cum de pedibus dissererem, satis probaui;
Sed quale metrum continuet, nunc referemus.
Dixi 'Diomeden' pedis huius esse formam:
2060
In carmine sic est: 'Diomeden modo magnum
Dea fecit, dea belli dominatrix, Phrygas omnis
Vt in armis superaret. patulis agmina campis
Iacuerunt data leto, pauidi tergaque dantes
Petierunt trepidae moenia Troiae'.
2065
Simili lege sonantes numeros et Neobulae
Dedit uno modulatus lepide carmine Flaccus:
'Miserarum est neque amori dare ludum
Neque dulci mala uino lauere aut ex-
Animari metuentes patruae uerbera linguae'.
2070
Ita binae uariantur, neque cedunt
Repetita uice longae breuibus per synaphian.
Spondeus ut autem metron hoc locatus ante
Permutat et ex hoc facit ἀπὸ μείζονος edi,
Dumtaxat ut ipsum referat clausula uersus,
2075
Idemque caput praeditus occupet sequentis
(Metrum pedibus namque tribus semipedem aptat),
Ita si capiti demptus erit subinde solus,
Quem fecimus ex hoc ἀπὸ μείζονος uideri,
Apelassonos illam reuocabit synaphian,
2080
Binis breuibus quae totidem iugare longas
Ex ordine semper solet et tenere legem,
Non uersus ut ullo numero pedum regatur,
Sed carminis orsum peragat debita finis.
Exemplar utrumque ex facili sumere possis.
2085
Sic additur: 'o quam miserarum est neque amori':
Cum demitur autem: 'miserarum est neque amori':
Ex hoc iterum demere si breues uolemus,
Ἀπὸ μείζονος idem, modo qui fuit, redibit,
'Rarum est neque amori dare ludum neque dulci'.
2090
Spondeus erit terminus huius tibi uersus,
Spondeus et alter caput occupet sequentis:
Apelassonos immobilis omnis synaphia est.
Hexametro duo quando pedes primi retrahuntur,
Vt sermo expletus partes non occupet ambas,
2095
Tetrametrus remanet uersus, ceu subditus hic est:
'Cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon':
'Cantabunt mihi' cum dempsi, pars cetera restat:
'Damoetas et Lyctius Aegon'.
Talis carminibus Flacci reperitur epodos:
2100
'Laudabunt alii claram Rhodon aut Mitylenen,
Aut Ephesum bimarisue Corinthi
Moenia uel Baccho Thebas uel Apolline Delphos
Insignes aut Thessala Tempe'.
Namque pedes primos uersu si reddo secundo,
2105
Integer hexametrus stabit, nec fiet epodus:
'Laudabunt alii claram Rhodon aut Mitylenen;
Si proficisceris aut Ephesum bimarisue Corinthi
Moenia, uel Baccho Thebas uel Apolline Delphos
Aspicies magis insignes aut Thessala Tempe'.
2110
Sic etiam ex uersu partem cum demo Maronis,
Nosces unde tibi tales generentur epodi:
'Laudabunt alii claram Rhodon aut Mitylenen',
'Damoetas et Lyctius Aegon'.
At si quando pedes fini duo deminuentur,
2115
Dum ne discidium uerbi quarto pede fiat,
Hic quoque tetrametrus similis remanere uidetur.
Sed differt illo uersus quod portio prima est,
Illa sequens, aliaque simul quod lege tenetur:
Namque haec sola potest carmen componere plenum
2120
Nec subiecta aliis dulcis absoluit epodos,
Vt mox ostendam; prior apta uidetur epodis,
Vt dixi modo: 'Damoetas et Lyctius Aegon'.
Pastorale uolet cum quis componere carmen,
Tetrametrum absoluat, cui portio demitur ima,
2125
Quae solido a uerbo poterit conectere uersum,
Bucolicon siquidem talem uoluere uocari
Plurimus hoc pollet Siculae telluris alumnus,
Ne graecum immittam uersum, mutabo latinum:
'Dulce tibi pinus summurmurat, en tibi, pastor,
2130
Proxima fonticulis; et tu quoque dulcia pangis'.
Iugiter hanc legem toto prope carmine seruat:
Noster rarus eo pastor Maro, sed tamen inquit:
'Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei?
Non, uerum Aegonis: nuper mihi tradidit Aegon'.
2135
In tragicis iunxere choris hunc saepe diserti
Annaeus Seneca et Pomponius ante Secundus.
Tale dedit nobis Pomponius:
'Pendeat ex umeris dulcis chelys
Et numeros edat uarios, quibus
2140
Adsonet omne uirens late nemus,
Et tortis errans qui flexibus'.
Reddo pedes binos, qui nunc desunt tetrametro:
Rursus de mutilo redit integer:
'Pendeat ex umeris dulcis chelys apta choreis
2145
Et numeros edat uarios, quibus ecce propinquum
Adsonet omne uirens late nemus aruaque iuxta,
Et tortis errans qui flexibus effugit amnis'.
Aeolicum ex isto genuit doctissima Sappho,
Quod sit quinque pedum, uelut hos modo perspicis.
2150
Nam primum addidit illa disyllabon, ut libet:
Spondeum nec enim capiti locat omnium,
Sed quia est mobilis hic locus, et chorion solet
Admiscere, dein quater addere dactylon,
Cordi quando fuisse sibi canit Atthida
2155
Paruam, florea uirginitas sua cum foret.
Ille tetrametro datur ante disyllabus.
Cetera pars uersus, pedibus finita duobus,
Tale solet colon subiungere: 'primus ab oris'.
Continuasse pedes istos in carmine solos
2160
Dicitur haec eadem praeclara poetria Sappho.
Fingere nobis
Tale licebit:
'Primus ab oris
2165
Perdita flammis
Pergama linquens,
Vela resoluit:
Saepe repulsus
2170
Ausone terra
Post genus ortum
2175
Altaque magnae
Pluribus idcirco, paruis ut notius esset
Versiculis carmen condi potuisse, peractum.
Cetera tetrametri reddemus quando duobus
2180
Conserta heroo pariterque loquemur iambo.
Nunc orsa iambo, siqua possum, colligam.
Adesto, iambe praepes, et tui tenax
Vigoris adde concitum celer pedem,
Nec alterius indigens opis ueni,
2185
Sed ipse uerus integerque sexiens,
Adusta felle qualis ante carmina
Dabas amarus, ultor impotens tui.
Vides ut icta uerba raptet impetus,
Breuemque crebra consequendo longula
2190
Citum subinde uoluat artius sonum.
Iambus ipse sex enim locis manet,
Et inde nomen inditum est senario;
Sed ter feritur, hinc trimetrus dicitur.
Scandendo binos quod pedes coniungimus,
2195
Quae causa cogat, non morabor edere.
Nam mox poetae, ne nimis † secet breuis †
Lex haec iambi uerba pauca admitteret,
Dum parua longam semper alterno gradu
Vrget nec aptis exprimi uerbis sinit
2200
Sensus, aperte dissidente regula,
Spondeon et quos iste pes ex se creat
Admiscuerunt, impari tamen loco,
Pedemque primum, tertium, quintum quoque,
Iuuere paulum syllabis maioribus.
2205
At qui cothurnis regios actus leuant,
Vt sermo pompae regiae capax foret,
Magis magisque latioribus sonis
Pedes frequentant, lege seruata tamen,
Dum pes secundus quartus et nouissimus
2210
Semper dicatus uno iambo seruiat:
Nam nullus alius ponitur, tantum solet
Temporibus aequus non repelli tribrachys.
Quid? non trochaeus temporum est aeque trium?
Est: sed trochaeo longa prior est syllaba,
2215
Breuis autem iambo, longa post; cui non potest,
Longam trochaeus subdere et breuem suas,
Breui sequentis quia fit hoc ionicum.
Et cur iambo nunc trochaeus seruiat,
Qui metron ipse copulat trochaicum,
2220
Praebetque nomen, ut loquemur postmodum,
Habetque et ipse subditiuum tribrachyn,
Qui iure utrique seruit et subiunctus est,
E quis creatur, quos creare non potest?
Nam non ita, est ut longa dissolubilis,
2225
Breues uicissim contrahi in longam ualent;
Quia solida findi magnitudo non uetat,
Diuisa iungi rursum in unum non queunt.
Culpatur autem uersus in tragoediis
Et rarus intrat ex iambis omnibus,
2230
Vt ille contra qui secundo et talibus
Spondeon aut quem comparem receperit.
Sed qui pedestres fabulas socco premunt,
Vt quae loquuntur sumpta de uita putes,
Vitiant iambum tractibus spondiacis
2235
Et in secundo et ceteris aeque locis,
Fidemque fictis dum procurant fabulis,
In metra peccant arte, non inscitia,
Ne sint sonora uerba consuetudinis,
Paulumque rursus a solutis differant.
2240
Magis ista nostri: nam fere Graecis tenax
Cura est iambi uel nouellis comicis
Vel qui in uetusta praecluent comoedia.
Aristophanis ingens micat sollertia,
Qui saepe metris multiformibus nouis
2245
Archilochon arte est aemulatus musica.
Sed paulum abimus longius: nunc hanc magis,
Heroicus quare pedes per singulos,
At iste binos scanditur, causam loquar.
Spondeon etenim quia recepit impari
2250
Tantum loco uel dactylum aut contrarium,
Secundo iambum nos necesse est reddere,
Qui sedis huius iura semper obtinet,
Scandendo et illic ponere adsuetam moram,
Quam pollicis sonore uel plausu pedis
2255
Discriminare qui docent artem solent.
Si primus ergo pes eam sumet moram,
Vbi iam receptum est subdere heroos pedes,
Versum uidebor non tenere iambicum:
Sed quia secundo numquam iambus pellitur,
2260
Moram necesse est in secundo reddere
Et ceteris qui sunt secundo compares;
Vbi non timebo nequis herous cadat.
Sic fit trimetrus qui fuit senarius.
Nunc ipsa metra, quae redegi, prosequar.
2265
Iugi trimetro Flaccus usus est semel,
Vt non epodum subderet uel demeret
Aut adderet, quo legem iambi uerteret;
Sed simplici carmen per omne euectus est,
Quod esse notum uersibus primis potest:
2270
'Iam iam efficaci do manus scientiae,
Supplex et oro regna per Proserpinae'.
Vnumque carmen lege tali pertulit.
Sed hic trimetrus quando duplicem pedem
A capite sumet, tunc quadratus dicitur,
2275
Idemque dictus est et octonarius.
Ante ergo uersum collocabo iambicum:
'Phaselus ille quem uidetis, hospites':
Quadratus iste talis effici potest:
'Adest celer phaselus ille quem uidetis, hospites'.
2280
Si dempta prima syllaba adiecto pedi est.
Quem de duobus esse iambis perspicis,
Quod hinc remansit, creticum reddit pedem,
'Est celer phaselus ille quem uidetis, hospites';
Quia, prima cum sit dempta iambo duplici,
2285
Longam relinqui conuenit, post alterum
Manere iambum, qui breuem et longam suas
Iungens priori perficit dictum pedem.
Sic creticum siquis uelit disiungere,
Fiet trochaeus longa et una syllaba.
2290
Praecedet ergo quando cres iambicum,
Habet trochaeum, longam et unam; quae sibi
Primam ex iambo dum sequenti copulat
Breuem, trochaeos esse iam duos uides
Et longam iambi: sic trochaei ceteri
2295
Fient subinde. longa dum breuem sibi
Trahit ex iambo, longa et alia linquitur,
Quae sibi uicissim copulans iungat breuem,
Voluendo totum coget ordinem pedum,
Donec trochaeis restet una in extimo,
2300
Catalexis in quam fiet, ut iam diximus.
Nam cretici tres syllabae primo loco,
Bis sex iambi, quindecim fiunt simul:
Sic numerus impar post trochaeos septiens
Habeat necesse est extimam superstitem.
2305
Sed quia trochaeos tamquam iambos scandimus,
Vt sit trimetrus, tres erunt bini pedes;
Finem tenebit dactylus uel creticus,
Quia duplici trisyllabus minor pede est.
Trochaicum autem permanebit liberum,
2310
Dum erit trimetrus ex iambis omnibus:
'Est celer phaselus ille quem uidetis, hospites';
Spondeos autem si sequetur creticum,
Habere primum quem potest iambicus
(Nam primus ipse est separato cretico),
2315
Vel tertio locetur aut quinto pede,
Seriem trochaei iam labare perspicis;
Quia post trochaeum longa superans cretici,
Dum de sequenti copulat longam sibi,
Vetat trochaeos ire iunctos ordine.
2320
Sed quia recepit lex iambi dactylum,
Spondeon aut qui dactylo est contrarius,
Vt iam tenemus, impari tamen loco,
Nunc uersu iambi qui pedum primus fuit,
Erit secundus ante eunte cretico,
2325
Ex quo trochaeus tertiam quia separat,
Haec de sequenti copulat longam alteram,
Spondeon esse post trochaeum propalam est;
Qui sic secundus et trochaicis datur,
Iambicis ut impari solet loco.
2330
Nec culpa metri est si uel hoc uel talibus
Pes inseratur, temporum est qui quattuor,
Dum primus ipse, qui trochaicum facit,
Et tertio locetur et quinto pede.
Nam pes uterque, quia sibi est contrarius,
2335
Gaudet locorum dispari custodia.
Trochaeus ergo semper impari loco
Parique iambus rite collocabitur:
Nihil nocebit quisque curret ceteris
Vt quodque metrum lege condetur sua.
2340
Ergo qui uersus paratur integer trochaicus,
Cretico fiet remoto rectus idem iambicus.
'Porro si talis locetur, qualis hic noster modo est',
Ter tibi spondeon hic semper secundum suggeret:
Cretico dabit remoto ter tibi hunc, sed imparem:
2345
'Talis locetur, qualis hic noster modo est',
Simulque iambos nunc suis reddet locis,
Quos in trochaeos retro uertit creticus.
Verum a magistris uersus iste dicitur
Acephalus, idem qui trochaicus quoque.
2350
Archilochus auctor traditur talis metri.
Sed iam pedum cum regulam distinguerem,
Longam resolui per duas dixi breues,
Ipsumque posse quinque totas creticum
Breues habere, quando longas solueris.
2355
Est ergo et ille uersus integer meus,
Quo quinque feci syllabarum creticum:
'Is erit anapaestus', quinque, post spondeus est.
Exempla ponam, quae locasse Caesium
Libro notaui, quem dedit metris super:
2360
'Beatus ille qui procul negotiis':
Est creticus pes 'Socrates', et uersus hic:
'Socrates beatus ille qui procul negotiis'.
Hinc soluo primam: tale fit, nec pes labat:
'Diogenes beatus ille qui procul negotiis'.
2365
Cum tertiam, ne tum quidem quicquam perit:
'Demophile, beatus ille qui procul negotiis'.
Vtrasque quando solueris, nil laeditur:
'Quod agis, age: beatus ille qui procul negotiis'.
Auctore tanto credo me tutum fore,
2370
Vt pro trochaeo nemo culpet tribrachyn.
Archilochus autem creticum sicut dedit,
Aeque trimetro iunxit Hipponax pedem
Nouissimum trisyllabum ex prima breui,
Longis duabus: antibaccho nomen est.
2375
Exemplar eius tale possis fingere,
'Phaselus ille quem uidetis, hospites, Sabinus'.
Quadratus ut sit, parte ab ima claudicat:
Erit quadratus reddita nouissima:
'Phaselus ille quem uidetis, hospites, Sabinus est'.
2380
'Phaselus ergo quem uidetis, hospites, Sabinus',
Aeque est et ipse syllabarum quindecim,
Vt ille prima parte qui multatus est,
Sed iambicus manebit, unde et natus est.
Illic enim, quia prima pars ex cretico
2385
Gignit trochaeum, transit in trochaicum;
Hic ex iambis natus ad finem quoque
Manebit idem. ueniat externus licet
Pes antibacchus, non erit dispar tamen:
Namque est iambus tertiam longam trahens.
2390
Sic ergo uersus ex iambis prosatus
Suis iambis iungit inde septimum,
Et hunc, ut illum, terminabit semipes,
Vel quia est trimetrus, antibaccho desinet.
Frequens in usu est tale metrum comicis uetustis,
2395
Atella uel quis fabulis actus dedit petulcos,
Quia fine molli labile atque deserens uigorem
Sonum ministrat congruentem motibus iocosis.
Claudum trimetrum fecit aliter Hipponax,
Ad hunc modum, quo claudicant et hi uersus:
2400
Idcirco graece nuncupatus est σκάζων.
Hic non iambum reddidit pedem sextum,
Paenultimam sed pro breui trahit longam,
Nouitate ductus, non ut inscius legis.
Sed quia iugatos scandimus pedes istos,
2405
Paeona fieri perspicis pedem in fine:
Epitritos nam primus implet hanc partem,
Breuis locata cum sit ante tres longas.
Quare cauendum est ne licentia sueta
Spondeon aut qui procreantur ex illo
2410
Dari putemus posse nunc loco quinto,
Ne deprehensae quattuor simul longae
Parum sonoro fine destruant uersum:
Nam dactylum paremue quid tibi dicam
Cum tantum iambus hoc loco probe poni
2415
Aliusque nullus rite possit admitti?
Hoc 'Mimiambos' Mattius dedit metro,
Nam uatem eundem est Attico thymo tinctum
Pari lepore consecutus et metro.
Sed et trimetrus, ut quadratus, hic potest
2420
Acephalos esse, prima quando demitur,
Fierique primus pes et istic creticus.
Nam sicut ille redditur trochaicus,
Sic uersus ante qui uidetur integer:
'Adest celer phaselus ille quem uides',
2425
Cum demo primam, quod relinquo tale fit:
'Est celer phaselus ille quem uides'.
Acephalus ergo, sed trimetrus, factus est.
Archilochus idem est usus et tali metro.
Vicissim et ille qui quadratus claudicat
2430
Et in trimetro claudicare sic potest:
'Phaselus ille quem uides Sabinus est':
'Phaselus ille quem uides Sabinus'.
Similem locauit Flaccus uno in carmine:
Sed quia uidetur alius ante praeditus,
2435
Vt uersus hic epodus illius foret,
Ratione quem iam competenti distuli,
Simul hos loquemur, quando deuinctis metris
Et hinc et inde ueniet aptior locus.
Nec non dimetrus ex trimetro redditur,
2440
Quacumque partem tertiam si detrahas;
Stabitque uersus octo tantum syllabis,
Nisi quando sumet dactylum aut contrarium,
Locoue iambi qui probatur tribrachys;
Talisque uersus hic erit:
2445
'Phaselus ille quem uides'.
Plerumque nec carmen modo,
Sed et uolumen explicat;
Vt pridem Auitus Alfius
Libros poeta plusculos,
2450
Vsus dimetro perpeti,
Conscribit 'Excellentium'.
Tales trimetris subdidit Flaccus suis,
'Ibis liburnis inter alta nauium,
2455
Amice, propugnacula'.
Archilochus isto saeuit iratus metro
Contra Lycambam et filias.
Et hic dimetrus non minus
Vt ille acephalus esse uel claudus potest:
2460
'Adest celer phaselus est':
Cum prima dempta est, redditur
'Est celer phaselus est';
At cum suprema, claudicat:
'Adest celer phaselus'.
2465
Flaccus priorem sic dedit,
Esset ut uersus prior:
'Est celer phaselus est',
Post hunc ueniret talis hic epodus:
'Phaselus ille quem uides Sabinus'.
2470
† sunt tales hoc uno in carmine,
Ad usque finem permanent compares epodi: †
'Non ebur neque aureum
'Non ebur' pes creticus:
2475
Longa nam fit tertia
Consonante ex altera.
'Neque aureum' prima ex trimetro portio est.
'Mea renidet in domo' dimetrus est,
Quod ut 'Sabinus' claudicat 'lacunar'.
2480
Pedem hinc iambum duplicem
'Mea reni' si dempseris, relinquitur
'Det in domo lacunar',
'Adest celer phaselus'.
Et condere inde carmen
2485
Multi solent poetae.
Horatium uidemus
Versus tenoris huius
Nusquam locasse iuges;
At Arbiter disertus
2490
Libris suis frequentat.
Agnoscere haec potestis,
Cantare quae solemus:
'Memphitides puellae
Sacris deum paratae,
2495
Tinctus colore noctis
Manu puer loquaci'.
Aptum uidetur esse
Nunc hoc loco monere
Quae sit figura uersus
2500
Quem credidit uetustas,
Tamquam Italis repertum,
Saturnium uocandum.
Sed est origo graeca,
Illique metron istud
2505
Certo modo dederunt;
Nostrique mox poetae
Rudem sonum secuti,
Vt quemque res ferebat,
Sic disparis figurae
2510
Versus uagos locabant.
Post rectius probatum est,
Vt tale colon esset
Iunctum tribus trochaeis,
Vt si uocet Camenas quis nouem sorores.
2515
Et Naeuio poetae sic ferunt Metellos,
Cum saepe laederentur, esse comminatos:
'Dabunt malum Metelli Naeuio poetae'.
'Dabunt malum Metelli' clauda pars dimetri:
'Dabunt malum Metelli'
2520
'Adest celer phaselus',
'Memphitides puellae',
'Tinctus colore noctis'.
Post 'Naeuio poetae' tres uides trochaeos:
Nam nil obest trochaeo longa quod suprema est.
2525
Et choriambus unus
Praeditus antibaccho
Claudicat, ut priores.
Videro si nouelli
Versus erit poetae,
2530
Lex tamen una metri est:
'Tinctus colore noctis',
'Dabunt malum Metelli',
'Inachiae puellae
Seu bouis ille custos'.
2535
Colon et hoc in usu
Carminis est Horati.
Tu genus hoc memento
Reddere, cum reposcam.
Nunc quia quae potui uideor tractasse seorsa
2540
Heroico profecta quaeque iambico,
Cetera quae mixtis uariantur partibus horum,
Vt quibo, metro nitar hinc attingere.
Sed quoniam ex uno possunt adiuncta referri,
Amplectar ultro quod datur compendium.
2545
Quem nos hendecasyllabum solemus
Tamquam de numero uocare uersum,
Tradunt sapphicon esse nuncupandum:
Namque et iugiter usa saepe Sappho
Dispersosque dedit subinde plures
2550
Inter carmina disparis figurae.
Sed primi pedis ante lex tenenda est,
Spondeon siquidem uidemus istic
Tamquam legitimum solere poni,
Post hunc dactylon atque tres trochaeos,
2555
Cui nomen quoque phallico dederunt.
Verum mobilis hic locus frequenter
Non solum recipit pedem, ut loquebar,
Spondeum, sed et aptus est trochaeo,
Nec peccat pede natus ex iambo.
2560
Exemplis tribus hoc statim probabis,
Docti carmine quae legis Catulli:
'Cui dono lepidum nouum libellum,
Arido modo pumice expolitum?'
'Meas esse aliquid putare nugas'.
2565
Quos dixi modo, iam pedes uidemus
Diuersos capiti trium locatos:
Spondeon CVI DO, trochaeon ARI:
MEAS, quis neget hunc iambon esse?
Hic per commata septies feritur,
2570
Quales hexametron tomas habere
Iamdudum tibi disserens probaui.
Ex quis nunc duo metra copulari
In unum solidum uidebis, ortum
Cum componitur ex utroque metro.
2575
Pars heroica tum prior duobus
Spondeo pede dactyloque constat
Et quem semipedem est necesse linqui,
Vt sit pentameris tome locata;
Exin cetera portio est iambi.
2580
Quod non difficile est statim notare,
Cum talis fuerit figura uersus:
'Carmen Pierides struunt sorores'.
Haec exordia uersuum duorum,
'Carmen Pierides', quod hexametri est,
2585
Atque iambicon hoc, 'struunt sorores',
Compleri poterunt utroque metro:
'Carmen Pierides pangunt memorabile Musae',
'Struunt sorores Atticae dirum nefas'.
Haec diuisio prima computetur.
2590
At quae nunc pedibus duobus orta
Sermonem cohibet nec exit ultra,
Sicut semipedem prior trahebat,
Coniungit sibi phallicos trochaeos,
Vt dixi modo: 'Bacche Bacche Bacche'.
2595
Tum uersum uideas sonare talem:
'Pangunt carmina iam nouem sorores'.
Nam si quattuor his pedes duobus
Addas, hexameter profecto fiet:
'Pangunt carmina tergeminae memoranda sorores'.
2600
Post hos phallica de tribus trochaeis
Pars est cetera: 'iam nouem sorores'.
Exin tertia latius patescit:
'Carmen Pierides dabunt sorores'.
Nam cum dempsero uersui 'sorores',
2605
'Carmen Pierides dabunt' manebit.
'Carmen Pierides dabunt':
Hoc metrum choriambicum est
Quod pars bacchiacum uocant.
Hinc primas capiti duas
2610
Nec non et totidem ultimas
Excrementa magis putant
Nec ducunt numero pedum.
Sunt haec 'carmen', item 'dabunt';
Solum 'Pierides' manet,
2615
Quod reddit geminum pedem,
Dicunt quem choriambicon,
Quia longam sequitur breuis,
Claudit longa breuem alteram:
Nam DES longa fit altera
2620
Iuncta post sibi consona.
Sic ponunt medium pedem
Primas inter et ultimas:
'Carmen Pierides dabunt'.
Pars prima hic uarie solet
2625
Spondeum modo sumere,
Idem saepe et iambus est.
Hoc de Septimii potes
Iunctis noscere uersibus:
'Geritque intus in oppidum
2630
Alter consimiles dedit:
'Opima adposui senex
Amori arma Feretrio'.
Trochaeum quoque sic locat:
2635
'Intus hic ubi consitum est'.
Vtque est mobilis hic locus,
Immotus manet ultimus:
Namque hic semper iambus est.
2640
Tendunt latius hoc genus,
Duos ut choriambicos
Includant medios pedes,
Et sit uersus ad hunc modum:
'Carmen Pierides dulcisonum dabunt'.
2645
Duplex hic choriambus est:
Primus 'Pierides', 'dulcisonum' sequens.
<>
Sic 'carmen' prius est, finis item 'dabunt',
Vt pes haec habuit prior.
2650
Sunt qui tradiderint, ultima uersui
Tamquam pentametro syllaba dempta sit,
Quam si restituas, pentametrum fore:
'Carmen Pierides dulcisonum dabunt',
'Carmen Pierides dulcisonum dabitis';
2655
Vt uersus quoque sic constet Horatii:
'Maecenas atauis edite regibus',
'Maecenas atauis edite remigibus'.
Vsque autem uideas hoc procul a fide,
Vt metri genus hoc uatibus inclitis
2660
Non uno aut gemino constiterit pede,
Verum in tres etiam consimiles eat
Clausos in medio partibus exteris;
Quod iam pentametri non patitur modus.
Nam sic tres uideas esse pedes datos:
2665
'Carmen Pierides dulcisonum, si mereor, dabunt'.
His est omnibus in suis
Libris usus Horatius;
Quo, dicam, et quotiens modo.
Nam primum minime suo
2670
Solum carmine protulit,
Vt uates alii solent,
Exemplum et Senecae dabo,
'Thebis laeta dies adest:
Aram tangite supplices,
2675
Pingues caedite uictimas'.
Tales continuos legis.
Hunc praeponit Horatius,
Epodum ex geminis subicit alterum.
Exemplum sat erit semel
2680
Nos hoc ponere; ceterum
Bis sex carminibus suis
Hunc seruat stabilem modum:
'Sic te diua potens Cypri,
Sic fratres Helenae, lucida sidera'.
2685
'Sic te diua potens Cypri',
Hic unus choriambus est:
'Sic fratres Helenae, lucida sidera',
Hic interpositi duo.
Talem, quem geminis perspicis effici,
2690
Seruat carminibus perpetuum tribus
Quorum exordia cum praedita uideris,
Stabit continuum consimili modo:
'Maecenas atauis edite regibus',
'Exegi monumentum aere perennius',
2695
'Donarem pateras grataque commodus'.
Nec non continuos tres pariles dedit
Versus et cecinit post alium breuem
Ex uno simili pede;
Vsusque est genere hoc carminibus nouem,
2700
Quae sunt talia, quale est modo quod dabo:
'Scriberis Vario fortis et hostium
Victor Maeonii carminis alite,
Quam rem cumque ferox nauibus aut equis
Miles te duce gesserit'.
2705
Tres bini pedibus cernimus editos,
Vnum quartus habet pedem.
Hanc docti tetracolon uocitant strophen:
Nam post quattuor hos altera uertitur
Ad legem similem consimilis strophe,
2710
In qua sunt alii quattuor hoc genus
Versus, ex quibus hi sunt sibi tres pares
Praemissi, biiugos qui capiant pedes,
Vnum quartus in omnibus.
Iam quem perficiunt tres medii sic choriambicum,
2715
Tales continuos carminibus composuit tribus:
'Tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi',
'Nullam, Vare, sacra uite prius seueris arborem',
'O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens'.
Binas hic capiti totque itidem deme nouissimas:
2720
Fient in medio perspicui tres choriambici,
Vt uersus meus est, quem similem composui ex tribus:
'Carmen Pierides dulcisonum, si mereor, dabunt'.
Et supra positi sic quoque sunt duo:
'Carmen Pierides dulcisonum dabunt',
2725
'Maecenas atauis edite regibus'.
Ex uno quoque sic fuit:
'Carmen Pierides dabunt',
'Sic te diua potens Cypri'.
Forsan longula uisa sit
2730
Haec diuisio tertia
Versus hendecasyllabi:
Sed tot nos docuit metra,
Et sunt quae deceat magis
Nunc conectere, dum recens
2735
Haec est regula, quae dedit
Ex se tam uarios modos;
Quae disiungere si uelim,
Cogar, dum paro singulis
Certas reddere origines,
2740
Iam tractata retexere.
Ergo hinc nascitur altera
Metri regula, ceu duas
Partes hexametri secans
Quae ternos dirimit pedes;
2745
Quos si reddideris sibi,
Hexametrum pedibus cernes constare receptis,
Qui tamen heroum factis indignus habetur.
Namque tome media est uersu non apta seuero,
Fitque soluta magis, quotiens spondeus inest pes
2750
Tertius et quartus. non esse hunc incolumem ergo,
Sed de commatibus tradunt constare duobus.
Ipse enim sonus indicat esse hoc lusibus aptum,
Et ferme modus hic datur a plerisque Priapo.
Inter quos cecinit quoque carmen tale Catullus:
2755
'Hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape,
Qua domus tua Lampsaci est usque quaque, Priape:
Nam te praecipue in suis urbibus colit ora
Hellespontia ceteris ostriosior oris'.
Et plures similes sic conscripsisse Catullum
2760
Scimus. usque adeo hoc genus lex heroica pellit,
Vt sit utraque portio coepta saepe trochaeis:
Nam discrimine nullo ponit hunc uel iambum.
Nec mirabere syllabae finem commate primo,
Tamquam de pede dactylo fiat tertia longa.
2765
'Nam te praecipue in suis', talis uersus et alter:
'Hellespontia ceteris': aeque est ultima longa.
Nam quia commata bina sunt, sumunt ambo supremas.
Versus ergo magistri uocant hos priapeos.
Et Maro dat tales; sed quia distinctio uerba
2770
Dissociat nectitue aliter nec partibus aequis
Distingui patitur pedes, effugit sonus aurem:
'Fronde super uiridi sunt nobis mitia poma,
Castaneae molles et pressi copia lactis':
'Turbabat caelo, nunc terras ordine longo
2775
Aut capere aut captas iam despectare uidentur'.
Si distinctio separet 'nobis mitia poma',
'Pressi copia lactis', 'terras ordine longo',
'Despectare uidentur', fient sic resonantes,
Vt uersus sonat alter, quem distinctio nudat:
2780
'Cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos'.
Siquis hic quoque findat prima commatis instar,
Ex uno choriambico,
De quo disserui modo,
Versus stare uidebitur:
2785
'Cui non dictus Hylas puer',
'Thebis laeta dies adest',
'Carmen Pierides dabunt'.
Vsque autem duo commata
Possis credere rectius,
2790
Haec ipsa ut uideas dari
Non hoc quo modo sunt situ,
Versa sed uice pristina.
Namque his commatibus Flaccus Horatius
Metrum composuit; sed choriambicos
2795
Ex binis pedibus praeposuit duos,
Tunc hos iungit epodos,
Ipso carmine iam tibi fiet regula plana:
'Quis multa gracilis te puer in rosa
2800
Perfusus liquidis urget odoribus
Grato, Pyrrha, sub antro?
Cui flauam religas comam?'
Pergunt cetera post consimili strophe.
Versus hic igitur sunt pariles duo:
2805
'Quis multa gracilis te puer in rosa
Perfusus liquidis urget odoribus'.
Post hos quae ueniunt commata perspicis:
'Grato, Pyrrha, sub antro,
Cui flauam religas comam'.
2810
'Cui flauam religas comam' prima parte locetur,
Fiat comma secundum 'grato Pyrrha sub antro':
Versum non dubium est fore quem dicunt priapeum:
'Cui flauam religas comam grato, Pyrrha, sub antro'.
Nec quod desinit in 'comam', si fit tertia longa,
2815
Dum G consona iungitur, 'grato Pyrrha sub antro',
Peccat dactylus istic, cum, sicut modo dixi,
Primi commatis ultima fiat libera legis.
Sunt haec talia Flacci uatis carmina quinque.
Iam diuisio quarta, non morosa,
2820
Qualem suggerimus tomen habebit:
'Carmen suaue dedistis, o Camenae'.
Nam cum sustulerimus 'o Camenae',
Pars heroica fiet haec relicta,
Quae post hos geminos pedes habebit
2825
Clusum nomine tertium trochaeum:
'Carmen suaue dedistis'.
Haec heroica iam tome probata est:
'Infandum regina'.
Nam uersus, sibi parte restituta,
2830
Inlaesum reuocabit hexametrum:
'Carmen suaue dedistis Olympiades mihi Musae',
'Infandum, regina, iubes renouare dolorem'.
Et quintam breuiter tomen loquemur.
Spondeum siquidem inter et secundum,
2835
Quem scis dactylon hic solere poni,
Si trudas anapaeston inserasque,
Iungas cetera, iam uidebis ipsum
Consueto pede Sotaden locutum.
'Carmen Pierides dabunt sorores':
2840
Si dicam 'lepidae', palam est profecto
Pes anapaestus. insero ergo
Spondeo medium atque consequenti
Hoc nomen 'lepidae': fit omne tale,
'Carmen lepidae Pierides dabunt sorores'.
2845
Idcirco genus hoc phalaeciorum
Vir doctissimus undecumque Varro
Ad legem redigens ionicorum
Hinc natos ait esse, sed minores.
Nunc diuisio, quam loquemur, edet
2850
Metrum quo memorant Anacreonta
Dulces composuisse cantilenas.
Hoc Petronius inuenitur usus,
Musis cum lyricum refert eundem
Consonantia uerba cantitasse,
2855
Et plures alii. sed iste uersus
Quali compositus tome sit edam:
'Iuuerunt segetes meum laborem'.
'Iuuerunt' caput est id hexametri:
Si cures reliquos pedes referre:
2860
'Iuuerunt animum uersus ex carmine Flacci'.
Quod restat, 'segetes meum laborem',
Tale est, ceu 'triplici uides ut ortu
Triuiae rotetur ignis,
Volucrique Phoebus axe
2865
Non nulli metron hoc magis putarunt
Quod sit postera pars ionicorum
Quos dicunt apo meizonos uocandos,
Vt uersus reparetur inde plenus,
2870
'Segetes meum laborem',
'O quam releuarunt segetes meum laborem':
'Triuiae rotetur ignis',
'Cernis quotiens hic Triuiae rotetur ignis';
Nec pars haec anapaeston atque iambos
2875
Nec non et catalecticam supremam,
Sed sumat pariambon et trochaeos,
'Segetes meum laborem';
Quod metron soleant pedes iones,
Nunc longas breuibus breuesque contra
2880
Alterna uice commodando longis,
Versum claudere saepe ditrochaeis.
Nec mirum puto, quando Varro uersus
Hos, ut diximus, ex ione natos
Distinguat numero pedum minores.
2885
Hoc si sic repetamus, ut secundo
Supremam dare syllabam negemus,
Iuncto commate galliambos exit:
'Segetes meum laborem, segetes meum labo'.
Sonat hoc subinde metro Cybeleium nemus,
2890
Nomenque galliambis memoratur hinc datum,
Tremulos quod esse Gallis habiles putant modos,
Adeo ut frequenter illum prope ab ultimo pedem,
Mage quo sonus uibretur, studeant dare tribrachym.
Anapaestus esse primus, spondeus aut solet;
2895
Duo post erunt iambi, tribrachysue subicitur,
Linquitque comma primum catalecticam breuem.
Pariambus et trochaei duo comma posterum
Tribrachysue continebunt, superatque semipes.
Seruasse quae Catullum probat ipse tibi 'liber':
2900
'Super alta uectus Attis celeri rate maria'.
<>
At quae septima fit tome uidetur
Hipponactis habere claudicantem,
Quem supra posui. quod ipsa iam nos
2905
Versus formula posta perdocebit:
'Carmen nemo facit meo Sabino'.
'Carmen nemo' potest heroum reddere uersum,
'Carmen nemo dabit, magno quod par sit Homero'.
Claudum est porro 'facit meo Sabino':
2910
Nam reddo partes, ut quadratus claudicet, priores,
Partemque et istam: uersus hic ad hunc modum sonabit:
'Quis carmen aut uersum nouum facit meo Sabino'.
'Phaselus ille quem uides, facit meo Sabino'.
Hinc iam cetera metra persequemur,
2915
Quae Flaccus uarie suis epodis,
Nunc unum recinens dato priori,
Nunc binos geminis, tribus uel unum,
Aut binos uarie dedit sonantes,
Vt sit tertius atque quartus impar.
2920
Quem tibi tetrametrum iam diximus, hunc tribus trochaeis
Adiunctis pedibus talem dedit, ut dedi gemellos:
'Soluitur acris hiems grata uice ueris et Fauoni'.
Hunc differre supra fuit utile, quod sequens epodus
Cum parte iambi tres habet trochaeos,
2925
Et nondum species mixtus simul ex utroque metro
Tractare adortus aptius putaui
Hunc differre, magis postquam tibi tota lex iambi
Distincta utrumque planius probaret.
'Soluitur acris hiems grata uice ueris et fauoni.
2930
Trahuntque siccas machinae carinas'.
'Soluitur acris hiems grata uice', tetrametros hic est,
Et tres trochaei, 'ueris et fauoni',
'Trahuntque siccas' portio est iambi:
CAS hinc superfit, semipes habetur:
2935
Similes trochaei, 'machinae carinas'.
Posset uideri claudus hic trimetrus
Duos ut esse duplices primos pedes
'Trahuntque siccas machinae', putemus,
Claudum antibacchum qui facit 'carinas'.
2940
Sed talem epodum dicitur dedisse
Callimachus ante de tribus trochaeis
In fine uersum phallicis sonantem,
Quem dico dudum sapphicum uocandum:
'Siccas ducite nauitae carinas'.
2945
Nam tale cernis 'nauitae carinas',
Vt finis ille est 'ueris et fauoni'.
Et quamquam iambum Flaccus antemisit,
'Trahuntque siccas',
Magis putandum est tres datos trochaeos
2950
Quam post iambos ultimum antibacchum,
Vterque finis lege ut esset una:
'Soluitur acris hiems grata uice ueris et fauoni,
Trahuntque siccas machinae carinas'.
Semelque metrum tale copulauit.
2955
Heroo trimetrum semel idem subdidit unum,
Geminus ut iste uersus ostendet tibi:
'Mella caua manant ex ilice: montibus altis
Leuis sonante lympha dissilit pede'.
Vtrumque apertum est, immorari desinam.
2960
Et dimetrum heroo talem subiunxit epodum,
Bis usus hoc nec amplius:
'Mollis inertia cui tantum diffuderit imis
Obliuionem sensibus',
'Nox erat et caelo fulgebat luna sereno
2965
Inter minora sidera'.
Nec non trimetro talem epodum comparat:
Pentametri partem dactylicam subicit
Atque dimetron ad hoc, unumque uersum reddidit:
'Petti, nihil me sicut antea iuuat
2970
Scribere uersiculos amore perculsum graui'.
Prior trimetrus quaestionem non habet;
Pentametri pars est 'scribere uersiculos';
At hoc dimetrum perspicis:
'Amore perculsum graui'.
2975
Semelque et istud functus est.
Itemque epodum non trimetro reddidit,
Sed uersum heroum uoluit praemittere totum,
Dein dimetrum collocat commaque dactylicum,
Et hic, ut ante, uersus unus ut foret:
2980
'Horrida tempestas caelum contraxit, et imbres
Niuesque deducunt Iouem, nunc mare, nunc siluae'.
1310
et ... fungitur Calc. (Briss.)
sed ... fingitur M