precatio Terrae matris

Reference basis text: D. R. Shackleton Bailey, 1982

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009


Anthologia Latina 4 SB = 5 R

 

Dea sancta Tellus, rerum naturae parens,

Quae cuncta generas et regeneras †sidus†,

Quae sola praestas gentibus uitalia,

Caeli ac maris diua arbitra rerumque omnium,

5

Per quam silet natura et somnos capit

Itemque lucem reparas et noctem fugas:

Tu Ditis umbras tegis et inmensum chaos

Ventosque et imbres †tempestatesquecontines

Et, cum libet, dimittis et misces freta

10

Fugasque solem et procellas concitas

Itemque, cum uis, hilarem promittis diem.

Tu alimenta uitae tribuis perpetua fide

Et, cum recesserit anima, in te refugimus.

Ita, quidquid tribuis, in te cuncta recidunt.

15

Merito uocaris Magna tu Mater deum,

Pietate quia uicisti diuum numina.

Tu <es> illa uere gentium et diuum parens,

Sine qua nil maturatur nec nasci potest.

Tu es Magna, tuque diuum regina <es> dea.

20

Te, diua, adoro tuumque ego numen inuoco,

Facilisque praestes hoc mihi quod te rogo,

Referamque, diua, gratiam [tibi] merita fide;

Exaudi, quaeso, et faue coeptis meis;

Hoc quod peto a te, diua mihi praesta uolens:

25

Herbas, quascumque generat maiestas tua

Salutis causa <et> tribuis cunctis gentibus,

Hanc <nunc> mihi permittas medicinam tuam.

Veni ad me, <diua>, cum tuis uirtutibus,

Quodque ex his fecero, habeat euentum bonum.

30

Cuique easdem dedero quique easdem a me acceperit

Sanos eos praestes. denique nunc, diua, hoc mihi

Maiestas praestet <tua> quod te supplex rogo.

De hoc et eo quod sequitur vide praef. pp. X sq. Habent Voss. Lat. Quart. 9 saec. VI (L) et Vratislav. saec. IX (B); etiam, qui vix ullius momenti sunt, Laurentiani 73, 16 et 41 herbarium salubrium legendarum medicinalium praecatio terrae matris carmen sic dicis L : Inci(pit) precatio terre B