precatio omnium herbarum

Reference basis text: D. R. Shackleton Bailey, 1982

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009


Anthologia Latina 5 SB = 6 R

 

Nunc uos potentes omnis herbas deprecor exoro

Maiestatemque uestram, uos quas parens Tellus

Generauit, et cunctis gentibus dono dedit.

Medicinam sanitatis in uos contulit maiestatemque

5

Vt omni generi humano sitis auxilium utilissimum.

Hoc supplex exposco precorue:

Huc adestote cum uestris uirtutibus,

Quia qui creauit uos, ipse permisit mihi,

Vt colligam uos, fauente hoc etiam

10

Cui medicina tradita est, quantumque uestra

Virtus potest, praestate medicinam bonam,

Causam sanitatis. gratiam, precor, mihi

Praestetis per tutelam uestram, ut omnibus

Viribus, quidquid ex uobis fecero

15

Cuiue homini dedero, habeat

Effectum celerrimum et euentus bonos,

Vt semper mihi liceat

Fauente maiestate uestra uos colligere,

Ponamque uobis fruges et gratias agam

20

Per nomen maiestatis, qui uos iussit nasci.

1

potentes L

potestis B