Apuleius carminum fragmenta 4

Altre sezioni


Florea serta, meum mel, et haec tibi carmina dono,

      Carmina dono tibi, serta tuo genio,

Carmina, uti, Critia, lux haec optata canatur,

      Quae bis septeno uere tibi remeat,

5

Serta autem, ut laeto tibi tempore tempora uernent,

      Aetatis florem floribus ut decores,

Tu mihi des contra pro uerno flore tuum uer,

      Vt nostra exuperes munera muneribus:

Pro implexis sertis complexum corpore redde

10

      Proque rosis oris sauia purpurei.

Quod si animam inspires donaci, iam carmina nostra

      Cedent uicta tuo dulciloquo calamo.