argumenta Plautina Miles gloriosus


1.

Meretricem Athenis Ephesum miles auehit.

Id dum ero amanti seruos nuntiare uolt

Legato peregre, ipsus captust in mari

Et eidem illi militi dono datust.

5

Suom arcessit erum Athenis et forat

Geminis communem clam parietem in aedibus,

Licere ut quiret conuenire amantibus.

Obhaerentis custos hos uidet de tegulis,

Ridiculis autem, quasi sit alia, luditur.

10

Itemque impellit militem Palaestrio

Omissam faciat concubinam, quando ei

Senis uicini cupiat uxor nubere.

Vltro abeat orat, donat multa. Ipse in domo

Senis prehensus poenas pro moecho luit.

 

2.

Meretricem ingenuam deperibat mutuo

Atheniensis iuuenis; Naupactum is domo

Legatus abiit. Miles in eandem incidit,

Deportat Ephesum inuitam. Seruos Attici,

5

Vt nuntiaret domino factum, nauigat;

Capitur, donatur illi captus militi.

Ad erum ut ueniret Ephesum scribit. Aduolat

Adulescens atque in proximo deuortitur

Apud hospitem paternum. Medium parietem

10

Perfodit seruos commeatus clanculum

Qua foret amantum. Geminam fingit mulieris

Sororem adesse. Mox ei dominus aedium

Suam clientam sollicitandum ad militem

Subornat. Capitur ille, sperat nuptias,

15

Dimittit concubinam et moechus uapulat.