carmina Priapea 78

Reference basis text: I. Cazzaniga, 1959

Editing of the digital edition: A. Agnesini, 2009

Data insertion and check: P. Geroldi

Other sections


At di deaeque dentibus tuis escam

Negent, amicae cunnilinge uicinae,

Per quem puella fortis ante nec mendax

Et quae solebat impigro celer passu

5

Ad nos uenire, nunc misella landicae

Vix posse iurat ambulare prae fossis.

1

escam

escas V