Rusticus indocte si quid dixisse uidebor,
Da ueniam: libros non lego, poma lego.
Sed rudis hic dominum totiens audire legentem
Cogor Homeriacas edidicique notas.
5
Ille uocat, quod nos psolen, ψολόεντα κεραυνόν,
Et quod nos culum, κουλεόν ille uocat.
Μερδαλέον certe si res non munda uocatur,
Et pediconum mentula merdalea est.
Quod nisi Taenario placuisset Troica cunno
10
Mentula, quod caneret, non habuisset opus.
Mentula Tantalidae bene si non nota fuisset,
Nil, senior Chryses quod quereretur, erat.
Haec eadem socium tenera spoliauit amica,
Quaeque erat Aeacidae, maluit esse suam.
15
Ille Pelethroniam cecinit miserabile carmen
Ad citharam, cithara tensior ipse sua.
Nobilis hinc nata nempe incipit Ilias ira,
Principiumque sacri carminis illa fuit.
Altera materia est error fallentis Vlixei:
20
Si uerum quaeras, hanc quoque mouit amor.
Hic legitur radix, de qua flos aureus exit,
Quam cum μῶλυ uocat, mentula μῶλυ fuit.
Hic legimus Circen Atlantiademque Calypson
Grandia Dulichii uasa petisse uiri.
25
Huius et Alcinoi mirata est filia membrum
Frondenti ramo uix potuisse tegi.
Ad uetulam tamen ille suam properabat, et omnis
Mens erat in cunno, Penelopea, tuo:
Quae sic casta manes, ut iam conuiuia uisas
30
Vtque fututorum sit tua plena domus.
E quibus ut scires quicumque ualentior esset,
Haec es ad arrectos uerba locuta procos:
"Nemo meo melius neruom tendebat Vlixe,
Siue illi laterum siue erat artis opus.
35
Qui quoniam periit, uos nunc intendite, qualem
Esse uirum sciero, uir sit ut ille meus".
Hac ego, Penelope, potui tibi lege placere:
Illo sed nondum tempore factus eram.