carmina Priapea 63

Reference basis text: I. Cazzaniga, 1959

Editing of the digital edition: A. Agnesini, 2009

Data insertion and check: P. Geroldi

Other sections


Parum est quod hic <ut> fixi<mus semel> sedem,

Agente terra per caniculam rimas

Siticulosam sustinemus aestatem;

Parum, quod †imi† perfluunt sinus imbres

5

Et in capillos grandines cadunt nostros

Rigetque dura barba uincta crystallo;

Parum, quod acta sub laboribus luce

Parem diebus peruigil traho noctem.

Huc adde, quod me fuste de rudi uilem

10

Manus sine arte rusticae dolauerunt,

Interque cunctos ultimum deos numen

Cucurbitarum ligneus uocor custos.

Accedit istis impudentiae signum,

Libidinoso tenta pyramis neruo.

15

Ad hanc puella (paene nomen adieci)

Solet uenire cum suo fututore,

Quae tot figuras, quas Philaenis enarrat,

†non inuentis† pruriosa discedat.

1

quod hic <ut> fixi<mus semel

mihi quod hic fixi ω