carmina Priapea 51

Reference basis text: I. Cazzaniga, 1959

Editing of the digital edition: A. Agnesini, 2009

Data insertion and check: P. Geroldi

Other sections


Quid hoc negoti est quaue suspicer causa

Venire in hortum plurimos meum fures,

Cum, quisquis in nos incidit, luat poenas

Et usque curuos excauetur ad lumbos?

5

Non ficus hic est praeferenda uicinae

Vuaeue, quales flaua legit Arete,

Non mala truncis adserenda Picenis

Pirumue, tanto quod periculo captes,

Magisque cera luteum noua prunum

10

Sorbumue uentres lubricos moraturum.

Praesigne rami nec mei ferunt morum

Nucemue longam, quae uocatur †alua

Amygdalumue flore purpurae fulgens.

Non brassicarum ferre glorior caules

15

Betasue, quantas hortus educat nullus,

Crescensue semper in suom caput porrum.

Nec seminosas ad cucurbitas quemquam

Ad ocimumue cucumeresque humi fusos

Venire credo sessilesue lactucas

22

Acresque cepas alliumque furatum,

20

Nec ut salaces nocte tollat erucas

Mentamque olentem cum salubribus rutis.

23

Quae cuncta quamuis nostro habemus in saepto,

Non pauciora proximi ferunt horti.

25

Quibus relictis in mihi laboratum

Locum uenitis, improbissimi fures:

Nimirum apertam conuolatis ad poenam,

Hoc uos et ipsum, quod minamur, inuitat.

1

suspicer

suspicor A